Bargeo carmina 4, 1

1. AD LAELIVM TORELLIVM

Vt omnis tibi constet et negotii

Atque otii ratio, Torelle, nostri,

Ad te mittimus hunc novum libellum;

Novum: nam mihi nuper inchoatum

5

Saturnalibus hisce ad umbilicum

Duxere Aonides novem sorores,

Pisis dum schola conticescit omnis,

Dum frigent studia ipsa litterarum

Prolata et cupide nimis iuventus

10

Damnoso vacat occupata ludo.

Hunc tu (si modo, qui legatur, esse

Dignum duxeris) oro diligenter

Totum perlege et aestimato tecum

Quam sint ingenio poetae inani:

15

Quibus cum pereant sui labores,

Non possunt tamen abstinere, quin se

Eodem loci identidem revolvant.

Quamquam, quicquid id est, tuo absolutum

Hortatu sciet esse posterorum

20

Aetas. Namque ego sublevata nulla

Non spe, non ope, iusseram valere

Musae carmina nostrae. At unus ipse,

Ipse inquam acriter increpans ad illam

Curam (pro quo etiam tibi patrone

25

Gratias ago) rursus impulisti.

Ergo quod novus exeat libellus,

Et quod consilium meum perenne

Tacendi haud tuear, diserte Laeli,

(Haec si umquam mea forsitan videbunt

30

Plus uno superesse grata seclo)

Acceptum referent tibi nepotes.