Bargeo carmina 3, 13

13. AD FERDINANDVM MEDICEM CARDINALEM

Darius olim Xerxis illius pater,

Quem navigasse Thessalos montes ferunt

Et ambulasse Thraciam Propontidem,

Cum forte mirae granditatis Punicum

5

Malum patefecisset, unde plurima

Apparuere grana mirum in ordinem

Digesta ciccos inter et membranulas;

Interrogatus, an ne tot carbunculos

Habere vellet masculos, an quidpiam

10

Aliud, quod esset carius carbunculis

Cunctisque gemmis Indici maris: "Equidem

(Respondit ille) si optio haec detur mihi,

Non regna, non elegerim pecuniae,

Aurive possidere tot praedivitis

15

Venasque thesaurosque, sed tot Zopyros,

Fidos amicos scilicet". Ceu diceret

Se malle Cosmus ille, qui tuus est pater,

Habere, quam tot regna, tot Torellios.