Bargeo carmina 3, 11

11. AD ANTONIVM CIOFIVM IVRECONSVLTVM

Feruntur olim tres fuisse virgines

Thaumante natae, queis voracius nihil

Aetas parentum vidit, aut rapacius.

Testatur hoc vel oris horror asperi,

5

Manusque obuncae, venter et profundior,

Quam Scylla, quam Charybdis ulla immanior.

Quarum Celeno, quam vocamus, principem

Locum tenere creditur, sed alterum

Furens Aello, tertium rapax soror,

10

Nomen volatus cui celerrimus dedit.

Hae regis olim Thracis haud mensas modo

Cibis onustas inquinabant foetidae,

Sed in profunda deprimebant viscera

Quaecumque promus-condus extulerat penu,

15

Opes ut omnes devorarent imperi

Fameque cunctos enecarent Bistonas.

Sed ut priora secula haud inaniter

Tibi locuta forte persuadeas,

Quid has sorores ipse credam, percipe.

20

Fuere tres tum iudices, quos litibus

Diiudicandis ille rex praefecerat,

Libidinose et insolenter improbi.

Hi ius quod ipsum vendiderunt omnibus,

Nefasque miscuere fasque saepius,

25

Contentiones excitarunt plurimas;

Regemque mentis lumine orbatum suae

Simulque falsos virginum vultu Scythas

Ad indigentiam impulere huiusmodi,

Vt quod comesset, haud haberet quispiam;

30

Donec fugatos Zetus et Calais procul

Plotas relegant ultimas in insulas.

Illic rapaces in volucres Iupiter

Iratus omnes vertit et iussit suas

Canes vocari sic, ut ipsae sumerent

35

Modesta, cum liberet, ora iudicum

Variisque poenas irrogarent gentibus,

Quo iure, quave iniuria. Sic plurimi

Fuere ab istis perditi, ceu perdite

Nunc nos ab iisdem perdimur: nec profuit

40

Quod tu Ciofi docte quodque ceperint

Paterque filiusque me suam in fidem

Asinii, clientum fida spes, quod aequior

Vsquam sit acta nulla causa gentium,

Quod vestra praestet omnibus scientia,

45

Qui sunt, vel olim qui fuere maxima,

Terrarum ut orbis novit, advocatio.

Scitum ergo id est, quod dicitur: plus unius

Apud rapaces posse summam gratiam

Pecuniamque, iura quam civilia,

50

Rem si probandam luce monstrent clarius.