Bargeo carmina 3, 9

9. IN HORTVM

Horte et vepretis tristior densissimis

Palustribusque uliginosior locis.

In quo colendo, ni patrum vana est fides,

Versatus olim est Insuberque villicus,

5

Nec non Hetruscus et malo assuetus Ligur

Diu: neque omnino aliquid ullus extudit.

Cum reddidissent ante valde fertiles

Quoscumque foecundo irrigarant flumine,

Festiva ut illi copia posthac sua

10

Civesque recreaverint et hospites,

Vmbrisque soles frigidis defenderint.

At tu vepretis tristior densissimis,

Expensa cui feruntur annis singulis

(Quis hoc putaret?) ipsa tota millia

15

Triginta et amplius, peritque caeteris

Agris feracibus, neque ipsius manu

Heri sat umquam liberaliter satis

In te colendo quicquid insumi solet.

Cur non pruinis ustus et caloribus

20

Saevae miser Caniculae, iam desinis

Et nos et ipsos enecare villicos

Betisque malvisque et cicutis? o precor

Aresce nobis horte: iam nimis diu

Moraris; aresce horte nobis et sinas

25

Feraciores excoli Pisis agros.