Argumentum
Cacodaemones, audita Francisci fama commoventur eumque extinctum cupiunt. Hoc autem negotium, quod non vi, sed fraude peragendum est, Tisiphone suscipit, iubens reliquos daemones esse securos. Plurimi homines Francisco sese socios offerunt, ex quibus tantum admittit quos amplectendae virtuti cognoscit aptiores; admissos insitituit sedulo. Ipse cum duodecim sociis Pontificem adiit, institutionum suarum approbationem ab eo petiturus. Ad quod faciendum Pontifex in somniis admonetur. Franciscus sic voti compos socios ut Deo provolvant grates adhortatur. Eleganti Nympharum Clitumni descriptione ad imitationem Vergilii Georg. Poeta librum claudit.
Volvitur interea pallentis ad ostia Ditis
Francisci vox sacra canens, atque assonat atris
Sedibus. Extemplo magno confusa tumultu
Tartara nigra fremunt, luctu Cocytus amaro
5
Turbidus increscit, Phlegethon torrentibus undis
Aestuat ad piceumque ardent flammantia limum
Flumina, triste gemens ululat Styx, expavet, horret.
Ergo omnis trepidat vis illaetabilis Orci,
Regia succutitur diri tremefacta Tyranni.
10
Ad quam mox Erebi monstra infelicia tendunt
Concursu rapido collectisque undique turbis,
Complent terrificis fumantia tecta figuris.
Ipse autem umbrarum dux atque immanis Averni
Noctiferae in medio residet ferus arbiter aulae,
15
Sulfureoque ardens solio constrictus inhaeret.
Centum illi assurgunt flammanti e vertice linguis
Sibila luctisonis lambentes ora cerastae;
Centum colla obeunt, centum horrida pectora circum
Errantes, circumque dati fera terga lacertis.
20
Oscula ad immitis tollunt capita alta tyranni,
Ebibit ore atro linguis spumantibus ille
Vipeream saniem; flammasque e naribus efflans
Terrificam lustrat fumanti lampade noctem.
Stat facibus succensa manus, solia ignea circum,
25
Eumenidum fremebunda cohors regisque parata
Semiferi imperio nutus observat heriles.
Ille homines poscit culpas et crimina vitae
Explorat quaesitor atrox et prodere cogit
Quanta quis aetherea vescens feliciter aura
30
Incumbensque opibus magnis admiserit olim.
Tum vero addictos aeternis luctibus atro
Igne tumens Phlegeton rapit ultro ut saeva per aestus
Supplicia expendant meritasque ex ordine poenas.
Nec tantum ille hominum genus insectatur et urget,
35
Consortes regni sed enim implacabilis odit
Intentatque minas, cunctisque irascitur Vmbris.
Ergo ubi concursus trepidi, magnique tumultus
Accepit causas desuetaque bella sub orbe
Aethereo indicique sibi mundoque nocenti
40
Perdidicit, subitum rumorem expavit hiansque
Terrifico ore silet, donec sub corde recepto
Igne, ferox noto simul ira recanduit aestu.
Dentibus inde atrum frendens (Chaos attremit una
Ignipotensque Erebus stridenti ac desuper urgens
45
Acclinat sese nutanti pondere tellus)
Ingemit atque undas flammarum e pectore vasto
Evomit involvens rutila caligine noctem.
Increpuit tandem dirarumque effera poscens
Agmina terribili sic pertonat oris hiatu.
50
"Ecquid vera meas iam tum pervenit ad aures
Fama apud aetherei laetas modo luminis oras
Gentem hominum exortam, revehat quae saecula mundo
Aurea polluto; simul et mortalibus aegris
Praesenti auxilio veniat nostrisque futura
55
Exitio regnis; deus hoc quis dedecus umbris
Tartareis quae fata canunt; quaeve astra minantur?
At si ita, quid miserae imbelles quid inertia dextras
Tela gravant, quidve ore faces quid lampadas atris
Ferre iuvat manibus? Quae tanta potentia quae vis
60
Extinxit furialem animam elisitque colubros
Vestrarum robur decus atque insigne comarum?
Ergo hic o tandem performidatus Averno
Iampridem ingenti (nec stare ex agmine vestro
Vlla audet contra) dux alta insignia mundo
65
Sustulit aethereo, iamque ordine signa phalanges
Clara secuturae coeunt, statque aere coruscans
Armorum seges et strictis micat aurea pubes
Ensibus? Heu! Nostris exsultabunda ruinis,
Posse audax iactat sese has popularier oras?
70
I praeceps i gens ignava atque ingrue vastis
Agminibus procul his avertere sedibus! Ingens
Excidium contende ferox, age pectore segnes
Pelle moras; fecunda odiis corda excute diris
Aethereum Stygio praetexe Hyperiona fumo!
75
Bella cie strue saeva acies superosque lacesse,
Ne vero huc aude moliri victa regressum."
Efferus haec rabido strepit ore ita concitus atrum
In scelus agmen agit, monstrum avolat ocius omne.
Tisiphone una haeret, quae postquam in terga colubros
80
Ex ore obstantes manibus reiecit obuncis,
Incipit. "O Noctis pater implacabilis, o rex
Vmbrarum domitorque Erebi mundique nocentis
Regnator, nostri fiducia quo tibi cessit
Roboris? Anne tuis haec olim dextera signis,
85
Cum tu sidereum bello novus aethera quassas
Civili princeps summosque attollere ad arces
Contendis sedem, longe abfuit? Aut nihil ultra
Mille nocendi arte, didici quas saga sub annis
Primaevis iam posse putas? Ne concipe tantum,
90
Ne modo finge nefas animo: mihi tota sororum
Vni plebs agedum cedat penitusque quiescant
Pestes Tartareae et monstra exitialia cessent,
Nil haec, nil equidem diras nil posco sorores.
Hi crines comites operum, his ulciscar opacos
95
Sola Deos, : hominum dextra hac genus omne profunda
Sub Styge mox videas, commixtumque aethera Averno.
Quando insuetum ingens quod tu mireris et ipsae
Inventum stupeant geminae invideantque sorores
Ordior ipsa nefas, audi placabilis edam
100
Vafra dolos. Habet aetherei plaga lucida mundi
Mille acies hominum primaevis cauta sub annis
Quos ego non lacte aut cereris dulcisque lyaei
Munere, sed Stygiis fovique aluique venenis;
Mox et Lernaei sensim lita sanguine monstri
105
Corpora vipereo docui consuescere victu.
Nec cura absistens umquam noctesque diesque,
Mollibam dociles mentes et caeca nefandis
Corda profanabam dictis tacitisque venenis,
Donec me scelus omne animis hausere magistra
110
Omne nefas, omnes artes didicere nocendi.
Horum equidem e numero (novi quibus ira quibusve
Invidiae livor quibus aut odia aspera cordi)
Delectos sontes, corda immanissima, prudens
Excipiam, quos arte mea simulare docebo
115
Relligionis opus, tacito sed pectore fraudes
Qui norint struere, et fraternum abiungere amorem.
Exin supplicibus votis animisque dolosis
Gentis ad invisum ductorem protinus aureae,
Centuriis sacris cuneisque recentibus ultro
120
Adscisci orantes, stimulis accedere cogam
Vipereis, quo deinde malis sacra agmina turbent
Moribus incestentque pias scindantque catervas."
Haec dira insuetum scelus atque immane tyrannus
Corde fovens hilari tenta mox accipit illam
125
Oscula ad atra manu et propius complexus inhaesit.
Ilicet implexi per mutua terga colubri,
Insonuere atrum et linguis micuere trisulcis,
Intulit inde ferox: "O caeci robur Averni
Eximium, o Superum terror nostraeque ruinae,
130
Eumeni certa ultrix; si detur perdere gentem
Infensam et victrix redeas praedaque potita,
Mox haec sceptra cape et solio hoc simul alta sedeto,
I velox i ne promissis defice tantis!"
Non citius radiis cum Sol tepefecit arenas
135
Sidereis Libycas, densis niger imbribus Auster,
Axe servato linquens de more Canopum,
Incubat Ausoniis pennis rorantibus agris
Atque auras caeli superas conscendit Erinnys.
Ergo acri incoeptis animo feralibus instat,
140
Actaque Gorgoneis magnum secat aera pennis,
Heu! Tristem exercens infelicemque volatum.
Nec vero immanem sine more aggressa laborem
Molitur, certa sed enim de mente petitis
Auspiciis versat primumque invisit alumnos
145
Laeta suos, laetis feralia munera portans.
His namque anguifera crines e fronte revulsos
Insinuat tacite obiectans, his comminus auram
Vipeream inspirat, sensim ad praecordia virus
His subdit fraudum nempe irritamen ad artes
150
Acre adeo infandas, aliis mille effera corda
Mille dolis replet et crudelibus instruit ausis.
Arrident laeti sontes veteremque magistram
Agnoscunt docilesque animis assueta capessunt
Pabula Tartareos ignes flammasque rapaces.
155
Talia per gentes pestis lethalis Averni
Passim Tisiphone dat monstra, ea prima malorum
Semina diffundens, regnis molitur egenis
Excidium invisamque parat contundere gentem.
At circum interea ductorem personat ingens
160
Turba Subasaeum et lateri sese agmine denso
Agglomerant iuvenum coetus vitaeque recentis
Vltro desuetis adscisci cultibus orant,
Pectoraque obiciunt iussis duroque labori.
At non sincerus, non castus suscitat omnes
165
Relligionis amor, non mens eadem omnibus ardet.
Mille adsunt ultro quos illaetabile numen
Tisiphones agitat, corde insidiosa sub imo
Consilia hic tacite occultant versantque dolosos
Ore sonos, responsa ferunt simulata rogati.
170
Miratur dux ingentem iuvenumque senumque
Concursum, stupet audaces vitaeque tenorem
Durum insuetum acrem optantes, ultroque labores
Sors rerum quoscumque ferat tolerare paratos.
At quamquam innumeros ductor bonus agmine sancto
175
Amovet (ignavos quippe hos mox conicit, illos
Mentis obire dolo atque infido pectore egenam
Militiam: tum centum alios bis terque petita
Verba eadem nec iam penitus sibi consona produnt)
Non gentis tamen exiguas tenet ille cohortes,
180
Non solus deserta colit dux castra, sed ingens
Circumstat populus, nec iam virtutis egentes
Ductorem stipant acies et signa coronant.
Ille infert sese medium sociisque vocatis,
Et crebro in coetum Patris de more coactis,
185
Nunc bonus hortatu, iussis nunc lenibus instat,
Demulcetque rudes animos et pectora fingit.
Tum ne qua incoeptae ventura incommoda vitae,
Neve iter horrescant durum virtutis ad aedes,
Multa illis memorat neu iam monstrosa laborum
190
Agmina formident, monitis cavet ardua monstrans
Praemia defessis palmae, optatamque quietem.
Praeterea angustos rerum denuntiat usus,
Praecinit et pugnas durique horrentia martis
Praelia, nequicquam ignavos, sed viribus acres
195
Esse hostes, fraudum gnaros bellique potentes
Expertosque monet nobis qui laeta Deorum
Concilia invideant, caelo quique arte dolosa,
Si qua hominum possint genus omne avertere summo
Contendant, captumque imo devolvere Averno.
200
Non tam sollicitam Massyla per avia pascens
Imbellis, nec dum lunata fronte iuvenca,
Dat matrem, horribilem fremitu impastumque leonem
Si forte audierit pavet illa, haec cornua pugnae
Aptat et haud trepidans iam plagis obicit armos
205
Obnixos gemitu proles exaggerat iras.
Interea clarum Francisci nomen ad astra
Attollit perque ora virum perque arva per urbes
Ingentes pagosque breves fama ardua iactat.
Nec vero Ausonios intragemit anxia fines,
210
Appenninicolis nec tantum coetibus almum
Angusto canit ore ducem, sed concita pennis
Praepetibus rutilas flaventis combibit undas
Laeta Tagi extremos populos atque ultima Calpes
Littora pervadens. At tu quoque Gallia nomen
215
Vnde datum puero est quamprimum agnoscis amatum,
Gallia post Latias urbes quae proxima subdis
Colla iugo monitisque sacris et ad ardua cogis
Signa ducis non parca acies; age nomine tanto
Insignis iam laeta poli super astra beatos
220
Francisco ductore aude sperare triumphos.
At pater ipse animo secum una pressius alto
Incoeptae iam tum repetens exordia vitae,
Innumerasque videns late vigilare per orbem
Se duce centurias et plenis ire suorum
225
Successus operum votis, nova pectore versat
Consilia. Vt pater Ausonias qui temperat arces
Et septem geminos moderans cum Thybride colles,
Fulminis igne sacro divini territat orbem;
Mox leges ritusque pios vitaeque futurae
230
Et cultum et mores coeptos munimine sacro
Firmet, eos ne longa dies ne sera vetustas
Frangere sive odii queat infestare venenis.
Ergo his angustis de rebus habere quibuscum
Consilia et curas partiri acresque labores
235
Suerat, bissenos dictis affatur amicos
"Oh socii non sorte meis, verum auspice nutu
Divum olim iuncti, fidissima pectora, votis.
Magna quidem (eia animos iam tum ad maiora parate)
Pars rerum effecta, angusto cum limite vitam ,
240
Clausimus et legum vinclis praecinximus arctis.
Quod superest nostraeque reor (si qua exeat olim)
Auxilio veniet genti, nunc addimus unum.
Relligione sacros, magnum quoscumque per orbem
Aurea conventus hominum prudentia iungit,
245
Romulides nutu torquet pater optimus. Olli
Quisquis ab adverso insurgens animoque superbus
Nequicquam paret, sed perfida signa vocatis
Conciliis tollens dare confidentius audet
Ductorem sese et sedes spondere beatas;
250
Ipsa sua cum plebe ruat quassante fragore
Desuper horrenti cum tempestate necesse est,
Nec fas ultra animo aut spem sumptis ponere in armis.
Hinc noster ne iam tenues vanescat in auras
Effusus labor et spe nos eludat inani,
255
Praestat opem magni patris implorare supremam,
Et cultu, legesque novas vitaeque repertos
Nunc primum insuetae mores addicere sacro
Iudicio, quos deinde ratos longum ire per aevum
Ipse velit iubeatque coli foveatque rogemus.
260
Ergo Aurora novos cum primum evexerit ortus
Crastina, adeste omnes mecumque una ite frequentes!
Tendite iter pedibus Romanas tendite ad arces".
Dixit et ad notum montem sese ipse recepit.
Illum ubi praerupto scruposus fornice et atris
265
Ilicibus tectus specus atque impervius astris,
Saepe die, saepe et noctis nigrantibus umbris,
Caelicolum affatu, et divina voce potiri
Assuetum fovet et sanctos dat inire sopores.
Cetera plebs comitum (neque enim sub pectore et ipsa
270
Degeneres agitat curas) diversa sub altis
Arboribus stabulat duro contenta cubili.
Interea e summo divum Pater altus Olympo
Lumina olivifero figens devexa Subaso
Speluncam notis audit resonare querelis.
275
Tum circumspectans late agmina fusa Volucrum,
E numero sistit lectum sibi protinus unum,
Gnarum nempe operum atque explendis ordine iussis
(Quae Pater ipse imis supremo ex aethere terris
Deferri iubet et figi mortalibus aegris,
280
Apprime assuetum cui sic dehinc ore locutus.
"Fide puer, liquidum cui non praecludit inane
Vsquam iter astrigeros seu te iuvet ire per orbes,
Nubila seu mavis imasque invisere terras,
Sive minis fontes manes terrere necesse est;
285
Vade age, scinde auras, praevertere cursibus euros!
Cum vero incessu Tarpeia rupe potitus,
Magnum adeo adspicies patrem coetusque magistrum
Romani, i mox illum alta per membra quiete
Perfusim et regni iam tum sedisque tuendae
290
Securum alloquere et dictis incesse severis.
Non ideo superum Rex ipse idemque Repertor,
Servatorque hominum sceptra aurea credidit olli,
Sidereique aditus custodem addixit Olympo
Et vigilem iussit caelestia claustra tueri.
295
Quid struit aut quid cunctatur? Quin adspicit aedis
Culmina sacra meae vastis casura ruinis?
Et iam lapsa forent, humeris ni pronus adactis
Vir male notus adhuc despectaque gentibus ultro
Ora ferens torqueret onus templumque levaret.
300
Tu modo finge domum labentem, heroaque supter
Nempe laboranti similem ac labentia tecta
Attollentem humeris, patris dehinc obice menti
Sopiti effictam molem! Tantum hoc memor unum
Adde: heroa (aderit nam mox vestigia sacra
305
Amplectens ac multa rogans) visum effice magnus
Quamprimum agnoscat Praesul facilisque rogantis
Annuat optatis magnisque indulgeat orsis,
Haec patri mandata feras hic nuntius ibis."
Ille haec fatus erat, simul et bonus Aliger orbes
310
Menstrua luna tuos auratis infima caeli
Claustra secat pennis. Mox turbida nubila tranans
Pronus carpit iter liquidasque intermicat auras,
Donec piniferum caput ac nigrantia densis
Ilicibus latera adspiciat Soractis amati,
315
Soractis cui fumosis iuga mille per alta
Arae in speluncis fulgent spirantque Sabaeas,
Et Cilicum messes patris de more vetusti
Cultoris quondam latuit qui primus in illis.
Hic figens Zephyris geminas sublimibus alas
320
Atque humeris nitens Volucer pulcherrimus aequis
Constitit; inde sacros oculis animoque probatos
Praeteriens lucos et te iuga celsa tenentem
Narnia saxosi montis cum fonte Velino
A tergo linquens, demisso tramite longum
325
Radit iter volucrique fuga praevertitur undas
Tybri, tuas, quaque auratas citus explicat alas,
Aura micat servatque diu via clara nitorem;
Non secus ac si quando, polo decussa sereno,
Sidera nocte volant longoque meantia tractu
330
Limitem agunt flammis et multa luce coruscum.
At postquam excelsas Capitoli contigit arces,
Vidit lethaeo rorantem flumine Somnum
Opportunum operis comitem qui tecta subibat
Praesulis alta pii, nec dum secreta cubilis
335
Intrarat, stratis cum iam pater optimus aureis
Incubuit multoque deo perfusus inhaesit.
Tum secus interpres caeli fidissimus inquit.
"Non nihil effectum est, nostri stant fixa laboris
Principia, en agedum superest quod rite sequamur!"
340
Nec plura effatus, solers mox evocat acris
Ingenii caelestem aciem templique superbam
Egregii speciem effingit, sed culmina paulum
Deprimit et casu nutantia tecta minaci
Invergit limenque aedis postesque nitentes
345
Molliter inclinat iam iamque ruentibus aequat.
Parte alia praestantem animi vultuque severum
Non auro insignem Tyriaque in veste micantem,
Sed dura obtectum laena reste ilia cinctum
Heroem format formatumque ilicet aedis
350
Devexae subdit tectis ac postibus altis.
Paret ovans magni iussis mox Alitis Heros
Intrepidusque manus cervicem humerosque ruinae
Supponit. Totis obnixum viribus illum
Aspiceres, qualem praecelso vertice durum
355
Atlantem aethereos axes torquere putamus.
Haec ubi divina caelestis nuntius arte
Perfecit, movet extemplo lapsuque quieto
Ingens ducit opus, sopito machina sacrae
Vasta domus patri donec sistatur et alto
360
Insomnique animo penitus surrepat imago.
At pius antistes nutantis culmina templi
Devexa ut vidit soliique excelsa supremi,
Cui datus haerebat custos rectorque verendus,
Agnita ut effigies, exhorruit aridaque olli
365
Ossa tremor quatit et gelidus mox corpore toto
Proruptus sudor frigentes eluit artus.
Iamque adeo tristes bis terque effundere voces
Pectore conatur, bis terque eludit hiantem
Vocis opus frustraque auras pulmone receptat.
370
Vix tandem has tenui visus dare voce querelas:
"Pro dolor! Vnde nefas, sceleris fax unde profani?
Tempestas adytis unde haec immissa repente?
Excidium o Superi vos immanemque ruinam
Securi spectatis et irae parcitis ultro?
375
O vos hic saltem, vos o succurrite magni
Romulidae! Prohibete nefas, prohibete ruinam
Infandam, nitentem humeris sub pondere vasto
Auxiliis heroa iuvate et adeste frequentes."
Tum Volucer questus procedere longius atros
380
Praesulis haud passus clamantem his occupat orsis.
"Parce metu, manet alta domus, sacra culmina templi
Stant immota loco, tristes dimitte querelas!
Non aedis monstrant, ut reris, talia casum,
Sed monitus te visa petunt. Ea nuntia mentis
385
Adsunt divinae vitaeque insueta futurae
Monstra tibi ostentant. Agedum nunc providus omne
Et rerum specimen disce ac mea corde sub imo
Conde memor dicta: haud equidem mortalia veni
Mortalis mandata ferens, sed nuntius adsto
390
Imperio magni Patris demissus Olympo.
Vidit ab aetherea divum Sator optimus arce,
Quae scelerum facies, populos quam dira per omnes
Noxa hominum serpat, quam surgat decolor aetas.
Vidit et obiecit iam tum saepe ira videnti
395
Fulmina, saepe manus armarunt nimbus et ignis.
Abstinuit poenis Genitor bonus atra recondens
Fulmina iacturamque hominum miseratus acerbam
Sontibus ignovit nec non se liquit inultum.
Nunc flagrans magno et penitus devictus amore,
400
His visis, hac te perterret imagine, sed tu
Mitte hoc ex animo templum, curam illius omnem
Pone modo! Stat quippe ingens augusta columnis
Mille innixa aedes saxoque extructa supremo
Non arte ingeniove hominum, non ficta labore
405
Mortalique manu; at divum Rex maximus altam,
Congerie ex hominum aggesta unanimique piorum
Effigie, molem ipse opifex eduxit in auras
Aethereas soliumque ingens sibi fixit in arce,
Haec eadem o pater (agnosce) haec tibi credita tantum,
410
Tu vigil huic olim datus ac bonus arbiter unus.
Quin igitur prono nutantem respicis illam
Culmine? Quin sacro evulsos e cardine postes
Atriaque et magno penetralia quassa fragore?
Sceptra ubi nunc ubi serta iacent, ubi gloria magnae
415
Et decor et virtus et lata potentia gentis?
Exuit ornatum caelestem, extabuit ingens
Robur, hiant acies et raro milite fulgent.
Hanc instaurari iubet, hanc Pater ipse Deorum
Mox refici. Quid iam struis aut teris otia segnis?
420
Alta vides humeris torquentem heroa manuque
Culmina: disce oculis, animo hunc memor (ardua versans
Consilia hic actutum aderit) modo conde sub imo.
Tum vero huic illum similem ora habitumque coloremque
Extemplo visum agnoscas tecumque volentem
425
Adde operi comitem, nempe hic tua regna reponet,
Hic lingua dextraque bonus tibi restituet rem.
Praeterea quae te supplex humilisque rogabit
Ne rere illius male viribus aequa, sed ultro
Mox indulge ausis, magnis pius annue votis!
430
Da rata sint quaecumque petet, da rite per annos
Perpetuos natis posuit quae iussa minores
Servent venturi venturorumque nepotes."
Sic fatus Volucer, densis se miscuit umbris
Astra petens. Nox una oculos somnusque relinquunt
435
Praesulis; e stratis mox sese ille excitus altis
Corripuit multa gressus formidine quassus
Atque amens animi casuque exterritus atro.
Vt tandem ossa tremor gelidus titubantia liquit
Et rediit membris vigor et lux reddita menti,
440
Continuo geminas tollens ad sidera palmas
Primaque liba ferens supplex de more supremis
Caelicolis, magnum sic Patrem in vota vocavit.
"Summe Parens, genus unde deis, genus unde caducis
Terrigenis, en iussa volens animoque sequaci
445
Accipio et facilis me me quocumque vocarit
Imperium caeleste sequar! Tantum ore sereno
Adspice me placidusque iuves et sidere nostris
Adsis o fausto coeptis et visa secundes!
Tuque Ales decus excelsi pulcherrime caeli,
450
Quo te cumque polo quocumque sub orbe morantem
Sidus habet vigilique hominum statione tuentem
Indignos casus miserantemque aspera fata
Dexter ades vocique tuae parere parantem
Accipe me laetusque fove et rege numine certo!"
455
His pater orabat dictis unaque ciebat
Auroram crebro et tardos Hyperionis ortus
Saepe incusabat (neque enim quae multa recursant
Sollicitantque urgentque animum, dant visa quietem).
Instat vi multa spectandi cura labantis
460
Tecta aedis, menti sed prima insidit imago
Herois roburque ingens et vivida virtus.
Illum animo ardenti iam tum cupit, illius aegre
Adventum perfert serum culpatque morantem.
Interea Oceano surgens Aurora quadrigis
465
Purpureis invecta polo terrisque colorem
Spargebat roseum, cum nil iam nocte gravatus,
Nil somno effractus Franciscus liquerat antrum
Et simul in coetum sociis de more vocatis
Destinabat iter Tarpeiae ad culmina rupis
470
Conspectumque sacrum divinique ora petebat
Patris Romulidae. Bissenum it passibus aequis
Olli turba ducum et paribus comes excita curis.
Ventum erat ad limen sacri regale palati,
Extemplo simul introgressis copia fandi
475
Larga data est, coram Franciscus praesule magno
Incipit et supplex humilique ita voce profatur:
"O Pater, o sanctae custos fidissime gentis,
Da facilem dictis animum, da pervia votis
Corda precor nostris neve his spectentur ab annis
480
Quae ferimus, maiora audax quam viribus aequet
Orsa animus (fateor) ciet; at tua maxima virtus,
Quicquid nos aegre gerimus supplebit abunde.
Te penes imperium est, pater, inviolabile rerum
Sacrarum; tu divini servator honoris
485
Maximus, aethereae fidus tu ianitor arci
Assistens; te conciliis quicumque vocatis
Rite hominum, attollens caelestia signa magistrum,
Ductoremque ultro sese dat coetibus; ante
Auctorem imploret rerum poscatque necesse est
490
Auxilium ille tuum. Sanctas nec condere leges
Vlli fas cultumve novum aut indicere ritus
Relligione sacros, tua ni prius alta voluntas
Annuat et positos certo munimine firmet.
Quocirca, o bone dux, pater o sanctissime gentis
495
Incrementa tuae ne tu modo despice quaeso,
Surgentemque recens foeturam adsciscere sacris
Coetibus haud pigeat! Comites mihi, respice, iuncti
Bisseni, gens fida animis, delectaque magnae
Nil virtutis egens, totiusque inscia culpae.
500
Hos ego meque tuis hodie sobolemque labores
Si qua olim nostros ventura sequatur, in annos
Perpetuos subdo imperiis. Age maxime magnos
Iam tum pande sinus, chlamydisque capacibus umbris
Conde: manus tibi enim et fraternis coetibus ultro
505
En damus, alme reos sacri nos accipe voti!
Praeterea, o genitor ne nubihus irrita vanis
Coepta haec obiciam, vulgo aut ludibria mittam;
Adspice nunc tanta quae fundamenta locarim
Sub mole obdiderimque sacro quae robora vallo;
510
Quas turres urbi quae propugnacula porro,
Moenia quae circum dederim quove ordine leges
Ediderim genti venturae urbisque colonis.
Quae rata sint da cuncta pater da numine firma
Esse tuo! Da perpetuum currente per aevum
515
Gente olim nostra vitam legesque severas
Quas ferimus; longaeva coli per saecula, neve
Se contra attollat livor, tu consule nobis."
Haec heros unaque aperit (nam veste latebant)
Ostenditque patri demissa fronte tabellas.
520
Ille datas bis terque oculis metitur adactis,
Nec toties vidisse satis: iuvat usque morantem
Inspicere atque animo rem volvere pressius omnem.
Ore sacro haec tandem contra sic rettulit orsus:
"O praestans animi iuvenis virtute coruscans,
525
O nova, nescio quo lux igne exorta repente,
Quis Deus ista tibi tam sancta oracula ab alto
Detulit in terras? Quae te ciet aura, quis ardor
Raptat? An Ales agit caeli pulcherrimus idem
Qui me nocturnis visis petit, increpat, urget
530
Divinisque onerat monitis iussisque fatigat?
Ast utcumque ageris (nam te non ullius implet
Vis superum) quondam monumenta exscindere nulli
Fas haec mortali; quin nos ea pectore toto
Complexi accipimus veneramurque haec tua vota.
535
Nec sine mente deum certo aut sine numine remur
Eveniant, sed praemoneam te nunc sine tantum
Hoc unum (ne sperne) olim monita ipsa iuvabunt.
Magna petis quaque ire paras via nullius antehac
Trita iacet plantis. Animo hinc et fortibus ausis
540
Quantum ipse exsuperas, tanto maturius optat
Res nova consilium, meque alta impensius aequum est
Principia et rerum metuentem expendere finem.
Dic age (linquo animi libertatemque subactam
Sponte voluntatis, mitto consortia blandi
545
Pulsatori, me tantum inopis sors aspera vitae
Sollicitat) qua fidis ope aut quam mente secas spem?
Esto, olim duros cutus atque horrida tentas
Insuetae exoptasque audax incommoda vitae.
Sed tamen atra fames saevaeque urentia brumae
550
Frigora num deerunt aut sortis protinus expers
Tu tantum humanae et naturae lege solutus?
Ecce etenim canis nivibus gelidisque pruinis
Horret hiems; contra validis ecce aestuat aer
Ignibus. Alternis vicibus pugnantia ducit
555
Tempora perque novas semper novus exit ab ortu
Astrorum species Titan nova lumina portans
Queis nova temperies alternaque tegmina semper
Ordine debentur diversaque cura paratus.
Queis ergo auxiliis tantos solabere casus,
560
Si cultus omnemque peni victusque recusas
Vsque adeo curam; si rura atque hospita tecta
Aspernare voles cunctisque abiungere rebus?
Quare agedum nostros monitus ne temne, sed aut hac
Vota insueta preme et si iam libet ardua linque
565
Coepta, aut me patrio sine tantos more furores
Emollire animi et qua tendas, mitius ipsis
Sternere iter pedibus! Rebus me me sine egenis
Consulere et medium vitae monstrare tenorem!
Adspice res inopum, duros metire labores!
570
Parce olim ventura tibi quos deferet aetas,
Gnatis parce tuis, neque enim forte ardor habebit
Idem omnes, sed degeneres trepidosque referri
Sublabique retro, infractos formidine rerum
Adspicies multos et te dolor anget amarus."
575
Talibus instabat dictis talesque ferebat
Antistes monitus. Nequicquam deficit ardor
Divinus iuvenem, nequicquam pectore magno
Absistit virtus atque ut pater ora repressit,
Ille haec mox contra placidis super intulit orsis:
580
"Quam bene pro immenso supremam maximus orbe
O pater ipse geris magnoque in pectore versas!
Tam reor esse pium te parvam attingere curam
Pro me reque mea. At si coeptae incommoda vitae
Exhorres hominum nec rere laboribus illam
585
Tentandam suadesque animo pedibusque regressum,
Quid superum Rex atque idem bonus ipse Magister
Hanc docuit? Fusus ne labor, num futilis auctor
Ipse operis primus? Num mendax aut vafer astu
Elusit comitum coetus dum sedulus illis
590
Tradidit hanc animoque pio servare iubebat?
Quod si illis ea vis, si tanta potentia cessit,
Nempe et adhuc rudibus sanctaeque expertibus aurae,
Vt nova vel primi Regis praecepta subirent
Et struere auderent teneris opera ardua dextris,
595
Mortales nobisque pares fatisque caduci,
Cur desperandum, cur non superabile nobis
Hoc coeptum? Heroas sed enim monumenta priorum
Sacra canunt illos memorantque et numine plenos
Abdita multisonis cecinisse oracula linguis.
600
Esto, at rimosis quid dum vada salsa phaselis
Sulcabant, pisces ad littora sicca trahentes
Solantesque udos tenui mercede labores?
An vero extinctus superum levis ignis et aurae
Sidereae liquidi flatus posuere nec ultra
605
Corda hominum perstant et habet iam sidera livor?
Cede precor cede optatis Pater annue nostris,
Ne turbare metu vitae neve ardor egenae
Sollicitet vana sacrum formidine pectus,
Neve, quod haec rerum sors intentata, movere.
610
Numina quippe aderunt magna auxilioque iuvabunt,
Quorum haec imperio ferimus monumenta, nec ausis
Tantis deesse Pater successus rere petitos!
Vidi equidem multos longo torpere veterno
Et segnes sine honore diu, sine laude iacentes,
615
Quos tandem monitis gravibus stimulisque pudoris
Excitos fortuna manu vultuque sereno
Sustulit et claros praecelsa in sede locavit,
Adde quod haud animis desunt sua robora nostris.
Cerne meos annos, comitum simul adspice firmos
620
Florentesque artus et vivida corda meorum!
Ne, quaeso, his obstes ne tu pater optime votis
Invideas (brevis hora) mihi indulsisse iuvabit."
Haec tum reddiderat iuvenis, Pater ora tenebat
Obtutu defixa solo responsaque dictis
625
Nulla dabat, tantum sed enim alte corde sub imo
Anxia nocturni repetebat visa soporis,
Haeret fixa animo procumbens machina templi.
Haerent divini caelestia iussa ministri,
Praecipue sed tecta aedis devexa ruentis
630
Ipse heros humeris attollens multa recursat.
Omnia cui similem vultumque manusque coloremque
Horrentesque habitus tritosque laboribus artus
Ostentat iuvenis se coram ac vividus infert
Hic ergo Antistes tandem sic voce locutus:
635
"Vincis - ait - vincis; quicquid petis (exue curam
Hanc animo) dabitur: caelestia iussa sequemur.
Nunc o sancte poli vigil interpresque deorum,
Nunc oculis tua dicta patent: age vera locutum
Quis te fide neget, quis non oracula supplex
640
Tam certa accipiat? Coram nunc ecce tueri
Monstratum datur heroem nec somnia fallunt.
Hic vir, hic (agnosco) certe hic quem nocte sopora
Aethereo somnus lenis mihi lapsus ab axe
Detulit ostenditque, animo persedit imago
645
Altius acta meo. Salve o fortissime nostrae
Servator columenque domus, salve addite terris
Et decus et sidus clarum et spes certa salutis!
Vt te agnosco libens, ut te divina loquentem
Accepique animo atque arrectis auribus hausi?
650
At non haec temere, aut certo sine numine Divum
Eveniunt: quippe astrigera Pater altus ab arce
Talia demittit. Video mox surgere gentem
Rege novo, nova signa manu novaque arma ferente
Innumeram, quam densae acies, quam laeta piorum
655
Heroum nostras (medii breve tempus) obibit
Turba aras! Quam multus io concursus ad aedes
Mox sacras! Quos nostra feret castissima foetus
Relligio! O posthac hominum quam crebra supremis
Agmina sese astris et divum coetibus addent!
660
Iam vocem aetherei celeremque agnosco volatum
Alitis et laevos tonitrus quos auribus hausi.
At tu agedum laetus cape dicta et pectore serva
Nostra olim haec, nullos non constatura per annos.
Est mihi non bello non vi non fraude potestas
665
Non quaesita manu non armis parta, sed alto
Progenies aequaeva Patri moribunda reliquit
Transcripsitque mihi caelique immensa revisens
Atria, meme illa, nostrae tutamine sedis
Aeterno iussit certa ditione potiri.
670
Non hac finitimas gentes, non extera regna
Impetimus, non magna cadunt quassa oppida, non hac
Caede tepent campi spumantve cruore fluenta.
Pulsa adeo haud nostras pietas avertitur oras.
Hi crudele gerunt nihil aut immane Penates:
675
Sed caeli monstrare aditus et pandere suerunt
Flammantis limen, qua sidera laeta revisat
Errabunda hominum gens et potiatur Olympo,
Mollibus inde pias gentes tractamus habenis
Et monitus legesque damus de more paterno.
680
At vero indomitas et quae pia iussa rebelli
Detrectant ritusque sacros cervice recusant,
Fulmineo afflatu divini suevimus ignis
Impetere et flammis ultricibus urere, donec
Imperii iuga ferre sacri et mansuescere discant.
685
Hi mores nobis, haec arma, his castra movemus
Praesidiis, haec prima tuis accomoda rebus
Et reor et tantus labor expetit. Ergo age primum
Teque tuosque omnes olim quoscumque nepotes
Sera aetas feret, haec mea dextera numine certo
690
Defensos dabit et magna inter praemia ducet.
Tum vero ne cassa animi pia vota severi
Et labor iste tuus vacuas effusus in auras
Te fallant tristemque pudor te vulneret acer!
Haec monita, has leges, haec iussa, haec denique morum
695
Nunc primum tentata tibi discrimina et olim
Militibus servanda tuis gentique futurae
Numine firmamus nostro et sacra robora circum
Ponimus, excubias et propugnacula tantis
Moenibus alta damus fossisque incingimus urbem.
700
Quin (maiora audi) se ne qua audacia contra
Attollens, dictis nostris insultet et amens
Munimenta atro nixu convellere tentet
Consulimus tonitrusque sacros et fulminis ictus
Divini obicimus contra geminosque vocamus
705
Caelicolas, curae quibus hoc servare Penates
Et nostras poenis firmare ultricibus iras.
Haec tela, hos ictus; quicumque procacibus ausis
Legibus insultare tuis et robora nostri
Aut quatere alta manu aut rescindere morsibus atris
710
Tentarit nutus, spem posse evadere ponat.
Hac vice perfecta sermonum, heroas opimis
Iam votis adeo laetos, Pater optimus ultro
Carmine divino ter lustrat et indice sacro,
Illi habitu accincti grato dant ore salutem.
715
Iamque una egressi tectis fulgentibus omnes,
Ardentes ibant animis atque inter euntes
Franciscus laeto medius sese ore ferebat
Virtutumque acuens stimulis sub pectore vires
Mente operis tacita spes eventusque futuri
720
Versabat, tum fatidica mulcebat amicos
Voce atque ex animis curas pellebat inanes.
Qualis glandiferae ramos philomela per altos
Ilicis eductos foetus nidoque repulsos
Traicit, ipsa brevi volitat dux praevia tractu,
725
Saepe redit tergoque premit segnesque fatigat,
Nunc longe insidit simulataque eminus ira
Provocat increpitans alis probrisque canoris;
Talem bissenis ductorem providus heros
Dat sociis sese et variis sermonibus instans
730
Fallit iter longum, donec te candide puro
Fonte sacrum Clitumne caput sub luminis oras
Tollentem adspexit viridisque in margine ripae
Procubuit comitesque una defessa quieti
Membra dedere brevi et properatae corpora curae.
735
Tum dux (arrecits circum adstitit auribus omnis
Mox pubes) stans in medio, sic vocibus infit:
"En socii (non alta hominum sors improba miscet
Consilia aut temere rerum dea versat habenas)
Nostra suus successus habet modo vota; laboris
740
Ne pigeat quaeso, placido caelestis eunt res
Numinis afflatu. Nobis haec munera Divis
Quis neget auspicibus data? Flectere praesulis ullo
Pectora num affatu quondam, aut mollire precando
Nostrae opis atque animum dictis mulcere verendi
745
Patris erat? Cur ille viros nos omnium egenos
Virtute exiguos non dedignatus amico
Reppulit affatu, non spe delusit inani?
At vero optatis rebus plenoque potitos
Voti successu, pietas quae sancta reposcat
750
Dona olim iam tum nos dissimulare nefandum.
Ergo agedum o pubes (animis defendere quando
Turpem ignominiam crimenque avertere certum est),
Dicamus superis meritos dicamus honores
Votaque solvamus iam nunc pro munere tanto
755
Quod ferimus! Posthac studium hoc solum, hic labor unus
Nos premat assidue! Nostris ea prima recurset
Cura animis! Aliae quas sors feret aspera rerum,
Hanc dominam agnoscant, cessurae protinus ultro,
Illa gravi nutu cum rite facessere coget.
760
Vna sed huic tantum par paene atque aemula surgens
Me premit atque acres stimulos sub pectore versat
Ancipiti et mentem nunc huc, nunc dividit illuc;
Non secus ac subitis male provida fluctibus alnus
Vndisono deprensa vado quassante fragore
765
Ventorum icta sonat, spoliataque remige nutat.
Quocirca quae dicam animis et mentibus aequis
Accipite haec olim nostrae opportuna saluti.
Rex divum, aethereo proles aequaeva Parenti,
Dum fragiles animae nexus et membra caducus
770
Languida ferret adhuc et nostras carperet auras,
Non stirpe insignes, non claros urbibus altis,
Sed vada fluctisoni circum piscosa vagantes
Aequoris intentosque rudes optare phaselos
Retiaque et laceros pariter nexare rudentes
775
Et durae expertes fortunae acrique labori
Assuetos comites delegit, magna quibuscum
Consilia et curas impertiretur amaras,
Quosque inter casus interque pericula lethi
Horrida terrifici secum una ducere posset.
780
Hos vero quamquam Rex idem hominumque Magister
Iam tum ultro ad patrii regna alta vocarat Olympi,
Aurea pollicitus solia aurea tecta domosque
Auratas, non continuo fortuna secuta est
Laeta, sed insueto quamprimum tramite callis
785
Scruposus durusque adeo sese obtulit illis
Obvius, ingressos heroas iterque malignum
Tentantes primos; tristis penuria rerum
Protinus angustis ultro est complexa lacertis,
Cui labor infensus comes una iunxit inhaerens
790
Confestim sese improvisoque agmine denso
Curarum excitae circum strepuere catervae.
Primum namque suis ipse obiectavit amicis
Rex bonus immites formidandosque labores
Et tentare ultro atque animo tolerare volenti
795
Iussit. An haec Regis non dura, atque aspera vox est:
"Ite modo o socii, via longa est, ite frequentes!
Ite, supervacuas si quae sunt ponite laenas,
Exuite et binos post hac horrescite amictus!
Vnius obtentu sat erit velaminis, artus
800
Vel dum horret Chiron et tento semifer arcu,
Dirigit Aemonias nervo stridente sagittas;
Si tantum incaleant. Ite, alta palatia regum
Vos saepe ingressos, positis non ordine mensis,
Non ostro excipient famuli thalamisque superbis;
805
Sed mox praesidibus saevis torvisque Tyrannis
Sistent ceu sontes eversoresque dolosos
Regnorum pacisque hostes divumque profanos."
Quin etiam adiciens ait: "Ite, occurrite magnis
Regibus, audaci sic ore monete potentes!
810
Discite iustitiam sanctosque agnoscite cultus!
Semiferis ne vos aras neve aurea fictis
Ponite templa deis! Etenim quid saxa, quid aurum,
Quidve ebur aut lignum meruit? Sic thuris honore,
Cum prece cumque piis colitis muta ignibus? O gens
815
Mentis inops, rerum Auctorem Dominumque potentem
Aetheris avertens monstra horrida thure vaporas!
Ah saltem viva ac spirantia pectora fusis,
Non saxa o miseri precibus [quateretis] et aera.
Crimen erat levius nec vos tam dira manerent
820
Supplicia; immanes iam nunc exasperat hydros
Tisiphone et poenis vos olim urgebit amaris.
Haec et plura suis quondam mandavit alumnis
Aethereus Rex legatos dum destinat illos,
Tempora qui ramis compti flaventis olivae
825
Munera felicis portent caelestia pacis
Immanem ad gentem et populos sine lege superbos;
Ignarosque viae ritus cultumque piorum
Caelicolum doceant ignotaque numina pandant.
Iam vero o socii tanti monumenta magistri
830
An prodesse queant nobis et commoda nostris
Incoeptis quondam veniant, an inutilis usus
Explorare adeo est opus et rem scire necesse ?
Quare agite hic magnum Patrem Dominumque supremum
Supplicibus donis precibusque animisque rogemus
835
Edoceat, praemonstret iter callemque recludat
Qua nos ire velit, quonam vocet aut quibus olim
Addici iubeat studiis, quas volvere moles.
Praecipue vero discendum est iussane quae tunc
Caelestis Rex ipse dabat monitusque severi
840
Nos peterent, nos ne illa eadem via dura maneret,
Et pariter nobis qui nunc exurgimus ille
Monstraret caneretque acres serosque labores.
Sive per umbrosos nos frondea ponere lucos
Tecta atque horrificos malit celebrare recessus
845
Exustumque solum et sitientes quaerere terras,
Magna ubi perpetuis placemus numina votis
Orantes nobis veniam et mortalibus aegris.
Haec me agit, haec dubium nunc huc, nunc acribus illuc
Cura animum pellit stimulis atque urget utroque.
850
Ergo his compertis, quo nos caelestia ducant
Numina, utra ambiguis potior sententia rebus
Vtiliorque animis uter alternantibus olim
Sit labor omnino par est nos rite doceri.
Quo circa aerei repetamus nota Subasi
855
Antra brevi quem vos cursu distare videtis.
Nona (et adhuc Phoebi primo sub rore recentes
Enituntur equi) nos hora Subaside terra
Sistet: ibi assuetis poscemus numina votis,
Nec deerunt tantis divina oracula rebus.
860
Certa neque aethereus Genitor responsa negabit.
Fidite signa dabit, neu spes amittite vestras,
Continuo laeva tonitrus de parte coruscans
Fulgebit, qui pandat iter, qui limite monstret
Sidereo, qua nos caelestia iussa sequamur."
865
Talia divinis memorat dum vocibus Heros,
Demulcetque animos sociorum et pectora firmat,
Audiit arrecta chrystallinus aure sub undis
Clitumnus gelidis, niveo qui flumine tauros
Et pulchros perfundit agros pulcherrimus ipse.
870
Audiit et dictis fundo mox dulce sub imo
Gurgitis arridens crepituque et murmure sacro
Plausit et arcanum resonans immugiit antro.
Muscosisque una ex adytis per mutua nexis
Excitae manibus iuxta mox Naiades astant,
875
Alphoque Crinoque Rithaeaque Dixameneque
Nodosos vinctae crines sub retibus aureis;
Leucoieque Geloque Nisinaque Callianassa
Amphinome Meliteque humeros viridesque lacertos
Nudae ambae simul ambae acri certare natatu
880
Assuetae, saepe ambigua desistere palma,
Garrulaque Ismene formosaque Liliopeia
Atque Aegle atque Erate, flava illa, haec caerula crine.
Inde Thoe Dorisque caput gravis utraque sertis,
Calliloge Actaeeque et Lathmia pulchra Dianae
885
Aversata choros, auro pictisque cothurnis
Omnes evinctae suras, genuum tenus omnes
Collectae vestes auro nodoque fluentes.
Tum pedibus micuere leves flexusque retortos
Implicuere simul laetasque iniere choreas,
890
Caeruleique sacris ultro sub gurgite ovantis
Continuo oraclis assultavere parentis.
Discessum interea moliti heroes amoeni
Fontis et herbosi linquebant fluminis oram,
Sectantur quos pone secundo Naiades amni
895
Et prona lapsae gratantur euntibus unda
Exposcuntque abitum felicem et terga salutant.
Olli nequicquam segnes pernicibus omne
Corripiunt plantis spatium Nymphasque relinquunt;
Nec mora longa tenent flavi latera alta Subasi
900
Et mox diducti notis conduntur in antris.