Gerardo Anechini de miraculis occursis Mutine 3, concl.

8. conclusio

Iam michi lunares uigili speculata per orbes

Nanque duos oculo, tenui modulamine quamuis,

Ite, Dei Matris spectacula. Carpite rectum

Nanque iter, et uolucris calami cum remige prono,

5

Etherea uobis duce Virgine semper et alma,

Longobardorum magnas transite per urbes,

Donec cernetis Ligurum ducis atria summi

Turribus et centum miro fabricata decore

Aeriis, calamos crepitantes stringite tergo.

10

Tum uobis suadete moras, lustrate parumper

Ac insigne iubar tecti regalis, obinde

Ite, gradus Pario et constructos scandite pulcro.

In summo frenate pedesque cacumine scale:

Non licet excelsi penetralia forte theatri

15

Regia nanque humili uestro peragrare uolatu.

Interea, dum sic pendetis lumine claro,

Insignes lustrate uiros, lustrate cateruas

Heroum, dominos terrarum et pectora magna,

Egregios proceres et fortia corpora Martis,

20

Que Ducis etherei imperialia menia scandunt.

Ac sicut fluuii regales litore lato

Neptuni properant ad cerula tendere sceptra,

Hoc si contingat culmen lustrare superbum,

Sidereum comitem, cui strenua menia parent

25

Inclitaque Vrbinique alie feliciter urbes,

Oppida centum etiam, subito tunc pergite coram

Et libate manum reuerendo poplite claram.

Hinc spondete sibi famulatus, si libet, ultro

Eternos, precio sanctos nec nectere mores

30

Sit mens: solus amor ducat seruire serenus

Vos uerum, heroo merito et succumbere sceptro.

Iteque neu Dominum dubitetis noscere tantum:

Splendidior cunctis fuerit qui nectite menti

Moribus esse illum, ethereo qui pectore pergit,

35

Ore graui simul atque pudica mente refulget.

Inde manu digne comitantum septus herili,

Hinc miro proceres excedens nectare cunctos

Eloquii, pietatis itemque in Marte recepto

Felix armipotens, fama iam notus in orbe

40

Terrarum toto, quem cuncti uertice nudo

Aulicole uenerantur enim, hic erit ille profecto:

Emicat ante omnes iubar hoc uirtutis honeste.

Aut illum ad proprios perquirite nanque penates,

Pergiteque audacter: duce celi Virgine vestra,

45

Nemo potest errare quidem, nec tramite falli.

At uobis quando pectus continget herile

Cernere, nanque ipsam mentem iuuenilibus annis,

O nimis audacem, uestros contexere mores

Exili fortasse stilo excusate parumper,

50

Carmina si Domino cecinit non debita tanto,

Et naturali sonuit si uoce Camena.

Dicite, tempus erit, si me mea fata futuro

Transmittent seclo, Matris pietate docente

Celicole, resono grauius modulabimur arcu

55

Heroe fortasse lyre. Si uota dabuntur,

Talia conabor sua maxima pangere gesta

Carmine Pierio. Tandem, si forte loquacis

Emula pernicies lingue certare boatu

Auderet tumido uestrarum numina rerum,

60

Spernite, non decet ori respondere profano:

Semper honorandis caput inclinate magistris.

Ite, pio Domino et me conseruate clientem:

Interea reliquas cantu uenerabimur aras.