Gerardo Anechini de miraculis occursis Mutine 3, 7

7.

Nox fluit interea. Cernunt se condere celo

Sidera. Iam squama Oceano palente natabat

Nereidum nam piscis auo, Cytherea figura

Tiphea terribilem colles dum cerneret altos

5

In celum uibrare manu. Surgebat Eoo

Virgo ferens humeris clarum Titana per orbem

Obliquum. Vapor omnis item tendebat in astra

Lapsus nocte quidem. Tunc sanctique agmina prisco

More duces flectunt qua pulcra Bononia lucet.

10

Hanc prope per cursumque urbem fortasse pedestrem

Vnda rapax Rheni fluit. At germana perundat

Litora qui fluuius non est, sed nomine secum

Famoso fruitur per fauces Apennini

Ortus accipiens, obliquo et gurgite labens

15

Auget arundineas rapido cum flumine ualles.

Egregium perdens nomen nanque obice tanto

Infelix, regis fluuiorumque iret in aulam

Eridani Italie, magno et gauderet honore.

Vtraque pons mordet mirando litora dente

20

Magnifico pulcer tractu, qui fornice crebro

Impetuosa secat torrentis flumina magni

Et quoscumque gradus recto transportat in urbem

Tramite nanque suam, Ligurum sic respicit oras.

Pars alit ulterior que pinguia dona gerebat

25

Triptolemus Cereris, uiridaria cerula flore

Distincto fecunda et dulcia munera Bacchi.

Herbarum genus omne simul, genus omne subinde

Pullulat arboreum, curisque assentit auari

Fructicole, pulcramque urbem replet ubere dulci.

30

Et teneris citra sunt pabula grata iuuencis,

Herbis prata uirent uerum redolentibus. Illinc

Sunt frutices, quibus ipse fugax lepus incubat atque

Capra leuis, canibus loca consona semper odoris.

Chaonia nemus inde ferax uiget ilice dorso

35

Setigero placidum. Verum si tempus at illud

Afforet insipidum, ueterum quo nanque deorum

Irrita uaniloquis colerentur numina siluis,

Corniger Arcadias calami Pan linqueret oras

Inuentor resoni, Fauni simul atque puelle,

40

Quas saliendo Dryas per Menala lustra uehebat

Hec loca competerent foliis fecunda sonoris,

Et gregibus reuerenda Pales. At fluctibus ipsis

Proximior campus leua, pauloque remotus

Ponte quidem, cana multum redimitus arena est.

45

Hic erat et biblus sulcata ab arundine dudum,

Quando genus nondum pecoris mortale cruenta

Nanque manu uiua torrebat tergora calce,

Componens mira formosamque arte papyrum.

Siderei hic nostras acies et limpida signa

50

Composuere duces. Hic tota Bononia currit

Numine leta ipso, grandique agitata stupore,

Sanctos admirans mores et tanta potentum

Agmina nanque uirum diuoque sub ordine ducta,

Liniferum genus ac totum, gradibusque pudicis

55

Incedens cantu magna pietate leuato

Sepius ad celumque in terram corpora fusa

Sublimem misera pulsantia uoce Tonantem,

Magnorumque decus plaustrorum. Confluit omnis

Vrbs ea. Sicut enim dudum cum Roma triumphis

60

Inclita Cesareis cursu properabat adacto

Obuia, purpuream ducis et uisura quadrigam,

Non secus hi properant. Postquam sua uerba remiscent

Cum nostris, querunt miracula nata, perinde

Omnia suscipiunt nobis referentibus, atque

65

Moribus his animos disponunt protinus almis.

Interea parat etheream celebrare Camenam

Gentibus attentisque beatus episcopus ipse,

Maximus angelicis dux rebus. Nectare sumpto

Pectore Christifero, dat misse signa peracte.

70

Visceribus paulo potuque ciboque creatis,

Mores finitimis linquentes ordine sanctos

Virgineo, dulcis patrie conuisimus oras,

Vestibus et niueis damus illicet inde quietem.