Gerardo Anechini de miraculis occursis Mutine 3, 6

6.

Clauserat hic uerbum, subito cum emergitur unus

Nuncius et pallore genas perfusus utrasque

Et lacrimis oculos splendentibus inquit onustus:

"Labile quid uerbis tenet his consumere tempus

5

Sortiti pietate uiri? Miracula Virgo

Nunc noua detexit: stridorne repercutit aures

Astra petens? Audite, uiri, quis clamor in auras

Pertonat aerias. Ibi sunt spectacula magna:

Pergite, nanque Dei cernetis flere parentem".

10

"Dic que causa noui luctus, - tunc diximus omnes -

Si tibi scire datum, donec properamus ad ipsum

Nanque locum, quo nacta refers miracula nuper".

"Spiritus et quamuis quasi sit confusus anhelo

Pectore, que uidi - dixit - breuitate recludam.

15

Vt modo iam gelido uir qui uicinior euo

Nanque senis fuerat calide quam nempe iuuente,

Matris in aspectu celorum uenit ameno

Exclamans: "Miserere" inquit "da pace potiri,

Virgo, senem miserum". Replicat cum uerba frequenter,

20

Per pectus lacrime fluuii de more ruentis

In rigidum uenere solum, largosque doloris

Constituere lacus. Omnes miramur. At ille

Exaggerat luctus, quoque lamentabile pectus

Elatis ferit ac pugnis laceratque genasque

25

Vnguibus horrendis, canum de fronte capillum

Euellit, pacemque petens miserere uocato

Sepius: "Exaudis, - dixit - pia Virgo Maria,

Exaudis, miserere senem, Sanctissima, luges,

Ac etiam mecum, Virgo Sanctissima, luges".

30

Circumfusa cohors, tali stupefacta tenore,

Virginei luctus tollunt pia lumina sursum,

Virginis accipiunt magnum diffundere numen

In terram sancta lacrimas de fronte tepentes.

Gurgitis instar enim uerum labentis ad ima

35

Vertice montano, luctu tum quisque feraci

Vescitur, ac ululans celsum ferit ocius acri

Cum stridore polum, pacem miserere petensque

More senis lapsi. Sed nec mora, fulminis instar

Ecce ruit ueniens, miseranda uoce caducum

40

Constitit ante senem: "Do pacem, - dixit - amice,

Quesitam lacrimis celesti Virgine coram,

Penitet atque more. Menti concede rigenti

Iam ueniam; uerum dolet at semperque dolebit

Non paci subito dudum indulsisse petite.

45

Impedit ipsa Deum uindicte dira cupido

Noscere". Tunc dulci amplexu retinetur uterque,

Crebraque saltabant crepitantibus oscula labris.

Sponte dabant animis requiem, pacemque serenam

Spondebant, collo magna pietate iugato

50

Inque uicem. Postquam tranquilla fronte quiescunt,

Iunior incepit coram tunc talia fari,

Admirante nimis turba pietateque flente:

"Ponite iam seuos animos mentesque malignas,

Insani feritate uirique, cedite ferro

55

Moribus obnixo sanctis. Hic nanque cruorem

Sparserat infanda cari cum cede parentis

Nanque mei, face sepe etiam combusserat agros

Hostili pingues Cereris, stipulaque feraces

Spicifera, ferus et dum stabat pectore sanguis

60

Crudeli, puerum sic me poscebat inermem

Insidiis. Semper custodia cara meorum

Istius uotis pugnabat nanque profanis,

Et Deus omnipotens et numen Virginis alte.

Irriguere olim uerum sua corda maligno

65

Proposito, donec fulserunt uela Marie

Virginis et muros circumlustrantia nostre

Vrbis enim. Posita sed tunc feritate, petiuit

Concordes animi nodos, odiique furentis

Hinc rabiem sedare feram, lesusque negaui

70

Mentis pacifere officium. Nam semper amarum

Vindicte cupido iuste sub pacis amene

Sidere qui mentes semper tenuere cruentas

Cernere et immeritos pena non ente malorum.

At michi sic rigido nuper sanctissima, cardo

75

Celorum, Regina potens, inimica furoris

Sanguinei, pacis mater pietatis et alme

Occurrit. Verbo mentem sic nanque seuero

Arguit ipsa meam: "Quid, seue, piacula, seue

Concupis humana, et crudum sub mente furorem,

80

Abiecta pietate, foues? Maculatus es ausus

Viscera mortali tabo feritatis acerbe

Splendida virginee Matris uexilla subire?

Infelix, iam perge cito: iacet hostis abundans

Fletibus ante meam faciem, totamque coronat

85

Pacisequis nostram sedem clamoribus. I iam,

Poscenti placidam da toto pectore pacem.

Ipsa ego nec lacrimas clausi pietate fluentes:

Quid mortalis ages? Hoc uerum ducit ad astra,

Quanto magis lesus, citius si parcere noris.

90

Si te insana tenet dire impietatis imago,

Non erit immunis". Postquam sic fata, sereno

Ethere se tollens, claris caput abdidit astris.

Tunc ego, precipiti passu sua iussa frequentans,

Hunc ad confugio, do pacem, cuncta remitto

95

Hac commissa tenus". Postquam sic dixerat, omnis

Turba polum clamore petit miserere coercens

Sepius, et pacem uotiuo pectore poscit,

Ceu nunc accipitis". Sic uerba expleuerat ipsa,

Cum loca lustramus quibus hec miracula fulgent.

100

Vidimus hos hostes tanta dulcedine pacis

Connexos, quanta tumidum compulsa per equor

Carbasa in Euboico pausantia litore, nullo

Icta choro, Eoliisque Euro recubante sub antris,

Et dominante salo nullo cum turbine Phebo.