Gerardo Anechini de miraculis occursis Mutine 3, 5

5.

"Ego uerum lumine certo

Accepi quecumque feram miracula uobis.

Montanus iuuenis, sulcorum nanque meorum

Continuus cultor, - uocat hunc uicinia Petrum -

5

Traxerat in longo feralia tempore furta

Vicinis tedis. Non largo temporis orbe

Ceca stetere quidem: nam semper cuncta patescunt

In regione more. Capiturque hirsutus adulter

In sceleris noxa mulieris nempe marito,

10

Cui nomen Iacobus. Vir hic robustior illo

Ferre notam haud poterat: gladio ferit ora latronis

Vulnifico, uitam fato quasi iactat acerbo.

Euasit tamen infelix, succursibus actis,

Precipitique fauente fuga. Data uulnera postquam

15

Tempore sunt pauco, solerti obducta medela,

Querit uterque uiam, tenuem qua corpore possit

Effodere ac animam alterius. Fortuna diurno

Tempore non leso passu delusit utrumque:

Pluribus insidiis nullum sua uota sequuntur.

20

Tempus adest sanctum, quo Virginis arma beate

Pacifera obscenos discordi mente furores

Detrudunt. Specie tali uafer ille maligno

Rusticus ac animo Petrus almum pacis amorem

Tranquille simulat, possitque salubrius ipsam

25

Serpere uindictamque inimico tollere inermi

Vitales uentos fidei sub fronte serene.

Labitur adque pedes hostis, pacisque beate

Numina compellat clamans "Miserere" frequenter,

"Est uindicta tuis manibus. Iam suscipe ferrum,

30

Cordis in arcano, patiar, iam conde scelesti.

Dextra nefas nullum tua conserit. Ipse malorum

Causa prior, sceleris totius perfidus actor".

Credulus assentit uerbis hostilibus ille,

Atque genas madidus lacrimis pietate profunda

35

Erigit ad celum corpusque hostile caducum,

Dat petit at pacem, orique oscula dulcia figit,

Sub fide perpetua iungens sua brachia collo

Aduerso, requiem simul atque paciscitur altam.

Sic rogat incedant hac religione serena

40

Inque uicem. Annuit ille dolo uelatus amaro.

Iacobus inde, animo sancta sub ueste locato,

Cum fide sincera contracte pacis amicum

Ante diem petit et placato concitat ore,

Vt meet in sanctos ritus. Ast ille, furore

45

Submersus Stygio, gladium sub ueste reponit

Viscera uulsurum socialia nocte sub ipsa.

Lustra fouent homines semper montana feroces,

Nullus amor Christi quibus est, pietatis imago

Nulla equidem. Feritas etiam, simulata uoluntas

50

His dominantur enim, quidquid simul ore loquuntur,

Non in mente sedet; spreta formidine celi

Mendices rumpunt sanctissima pacta fidemque

Etheream, quocumque modo uindicta nefando

His placet, ut uentremque ferarum more cruentent,

55

Ius et fas spernunt, quid dum modo conferat illis.

Non gradibus latis hi sunt simul ambo profecti,

Cum Petrus insidias cepit reserare latentes

Et uibrare manu Stygio cum pectore ferrum

In socios artus. Mox, dum impia brachia tollit,

60

Corruit, et misera clamat cum uoce: "Maria,

En morior: Virgo, fraudi, pia, parce nefande".

At comes, immenso captus tunc nanque stupore,

Tollere uult illum, causeque ignarus, ob inde

Dulcisonis lapsum uerbis permulcet amicum.

65

Ille refert: "O sancte nimis pie nanque sodalis,

Crudelem fuge nanque manum sociosque nocentes.

Nonne uides? Capulum tenet impia dextera strictum

Perque tuos lapsura artus. Sed lapsa rigentem

In terram prius est. Virgo, miserere, Maria"

70

Multoties geminans, mugituque omnia complet.

Vnum erat horrendum, magnum et memorabile uisu:

Non poterat palma gelidum dissoluere ferrum,

Nec terra releuare caputque, immobilis heret

Sicut humo rigidum ingenti sub pondere saxum.

75

Aures et postquam multorum nanque repleuit

Hoc scelere, et fraudes uulgo patefecit iniquas,

Occubuitque animam Stygios demisit ad ignes".