Gerardo Anechini de miraculis occursis Mutine 3, 4

4.

Tendimus ulterius, torrentia nanque Lauini

Litora, qui modico cum gurgite nempe sonorat,

Aggredimur. Tardos lustrat cum Arcturus Hiberos,

Ducimus insomnem pulcris sermonibus umbram.

5

Ille ait: "Accepi, Ligurumque nanque per oras

Maxima Virgo Dei et Mater miracula duxit,

Ceteraque inter magnum sic memorabile semper

Contigit hoc unum. Veluti duo corpora nexu

Non extricando occubuerunt iuncta uicissim:

10

Nescio si quidquam uestras fluitauit ad aures".

"Ignoramus enim - tulimus - sed pande, precamur,

Si libet, ipse modum, cupimus cognoscere: cecam

Interea Oceano sol surgens subruet umbram".

Tunc sic incepit uigili sermone profari:

15

"Vrbs est Eridani spuma quasi lota fluente

Longobardorum pingui regione potentum

Et famosa diu Trebie post bella cruente

Punica, que hospitibus perpulcra Placentia fertur.

Fama est urbe ipsa iuuenesque libidine ceca

20

Bacchatos nimium longo sub temporis arcu

Infandos nutrisse ignes. Seu cura parentum,

Seu districta domus uetuit compago serrate

Inque uicem nunquam potuerunt iungere flammas:

Commoda defuerant ubi stabat prona uoluntas.

25

Iamque cupido urens motus inuisa beatos

Sagaque diuinoque humeris pendentia cultu

Concepit ferale nefas. Sub uestis honeste

Tegmine purpureoque habitu fortasse pudico

Flagrantes copulare faces perposse putauit.

30

Illicet aggreditur iuuenes, curasque nefandas

Induit, et telum ceca in precordia figit

Exitiale uiri, liquidas torquetque medullas.

Lesus at ipse urbem curis mordacibus ambit,

Tandem adamate denudat preuisa puelle,

35

Murmure cum, modico retegitque furentia furta.

Annuit illa modis tali sub fraude repertis.

Quid non audet amor temerarius? Omne trucidat

Ius et fas, illum legum rigor arduus alti

Maiestasque Dei nec numina sancta refrenant.

40

Affectata dies aderat, qua corpus uterque

Contegit albenti et sancta sub ueste nefastum:

Hinc matutino copulant sub tempore furtim,

Virginis obliti sancte, miserabile corpus.

Mox ut sideree uestis temerata steterunt

45

Iura quidem, subito summeque potentia magna

Virginis hos solidat, nec eis disiungere fas est

Quas copulauit amor partes. Stant cortice sicut

Siluestrique inserta pirus sub tempore uerno,

Inueterata facit nodum que humore tenaci,

50

Nec separare potest amplexo ab uimine uitam.

Ac uelut argento croceum conflatur et aurum,

Quod non artificis leuiter seiungere dextra

Ingeniosa ualet, uel sicut, credere si fas,

Salmacis in nitido speciosum fonte dicauit

55

Nanque sibi puerum, quem iam Cytherea crearat

Pulcra deum ueterum facundo nanque ministro:

Pectora que fuerant duo corporis unius umbram

Exegere statim, uestigia nanque parentum

Amborum tenuit puer unicus ille uenustus;

60

Non aliter iuuenes audaces corpora bina

Conflauere unum. Set postquam uulgus acerbum

Conspexit casum, et cunctis lasciua iuuentus

Signa dedit capte mentisque cupidine seua

Occidit, et nigro dissoluit membra barathro.

65

Obstupuistis? Sed cesset stupor, imo periclis

Discite premoniti nunquam contemnere sancta

Numina: turpificos menti delete furores.

Omnipotentis enim Christi tentare timete

Stelliferam Matrem. Non hic lasciua quadrige

70

Myrtilus Hyblea remoratur prelia cera;

Non ibi Olympiace fiunt uesana palestre

Munera, nec latrat bacchante furore Citheron.

Non ibi seuus amor Pasiphes, flamma nec atrox

Fallacis Myrrhe, nec adhuc que nata rubentes

75

Est patri furata comas Minois amore.

Est hic uirginitas celestis sancta Marie,

Religio simul et pietas integra, serenum

Atque pudicicie iubar, hinc perfecta fidesque,

Et timor ipse Dei: que si quis spernat inepte,

80

Tempus adest penas quo uerum soluit abortas".

Hic iam pausarat, subito cum surgit et alter

Vir grauis aspectu, mirandus imagine cana,

Hec fari incipiens: