Gerardo Anechini de miraculis occursis Mutine 3, 3

3.

Portas urbis iam turma patentes

Exierat, passim laudes memorando Marie,

Cantibus atque piis celi conuexa replebat.

Hactenus ut cygni liquidum per inane canori

5

Remigio Arctoas calami lustrando paludes

Dulcia per longum emittunt modulamina collum

Ceruleis querunt cum campis dulciter escam,

Montani resonant colles, et saxa resultant:

Non secus alme acies ad celum pectora soluunt

10

Dulcibus inque modis. Vltra iam limpidus austrum

Oceanum aurato Phebus temone petebat,

Quando precipites fluuii tranauimus undas,

Qui secat a nostris uicinos finibus agros.

Ecce autem subito se offert fortissima nostris

15

Arx Castrifranchi manibus, sed arundine crebra:

Leua nanque palus resonat limosa, perinde

Prata uirent dextra salientibus inclita riuis.

Hic ubi prima acies gressus cum uoce canora

Exaggerat, malas canus deuota colonus

20

Plaustra uehens coram pulcroque onerata Lyeo:

"Vase tamenque humilique - inquit -, celeberrima pubes,

Hoc libate merum, aut uestras implete cauernas.

Nam michi periussit Mater sanctissima celi,

Dum matutino fulgebat Lucifer ortu

25

Visa torum tenuisse meum, nil tale putanti,

Pocula sic uobis gradientibus ista referre.

Accipite et leto donis parete beatis

Nanque animo: felix, hec qui libamina norit".

Quisque cateruatim subeunt haurire liquorem

30

Oblatum: pars uasa replens exhausta recedit,

Puluerulenta polit grato pars guttura uino,

Nemo abit immunis. Quanto frequentius haurit

Dona ferens, tanto uino magis ora perundant,

Non deest ac ulli. Postquam migrauit at omnis

35

Ipsam turba arcem, currum retro terga relinquens,

Deuotum miratur ouans superesse liquorem

Vinifer, et uentrem inuestigat arundine uasis.

Inuenit omne merum quod curru gesserat ipso,

Letus et ostendit populo, letusque recedens

40

Distribuitque iterum cunctis repetentibus ipsum,

Dum libet etheree Matri, inuacuabile plaustrum.