Lodovico Paterno epigrammata, 100

Testo base di riferimento: Fabio Nelli della Villa, 2021

Cura dell'edizione digitale: F. Nelli della Villa


100.

Philippo Pedimontio

 

Ergo ego non grata statuam tibi sorte sepulcrum

Atque, Philippe, tui lacrymabor funeris iram,

Hic ubi descripto lacrymata est carmine Musa,

Carmine sed gemino iuvenis pia Musa Paterni.

5

Hic ubi formosas resonat formosa per undas

Illa nimis dilecta sibi defletaque virgo,

Inter habenda novas castissima heroinas,

Hic ubi per Paphias strepitant suspiria myrtus

Et lauros virideis, baccas hederasque sequaces

10

Tangunt obiectas iterataque nomina frondes,

Hocque tibi statuam parvum pro tempore munus,

Supremumque tumulo munus, quod summa laborum est.

Gaudeat ut longum parva cinis abditus urna,

Gaudeat ut cinerem qui plorans abdidit urna,

15

Quando ita decretum est superis, urnaeque perenni

Halent et violae, crescant et lilia picto

Floreque in aeternum rutilantia gramina vernent

Vulturnusque pater ferat hinc ad sidera natum,

Vulturnus docti sacrum geniale Philippi.

20

Quin nervis cantuque, Iovis natae, alite dextro,

Castalides, princepsque chori germanus Apollo

Cum plectro et cithara modulans, in vestibus aureis,

Oblectent umbram et syrio venerentur odore

Magnaque per cunctas vulgent tua nomina gentes

25

Extendantque procul meritas per saecula laudes,

Queis magis et celebrata superbias umbra magisque,

Assideatque inter venerabilis umbra Latinos.

At si mortalis remanet post funera sensus,

Qui somno similis vacua disperditur aura,

30

Nigranti semper nec cedant omnia nocti.

Extremis semper nec cedunt omnia flammis

Aurea dum tacita scintillant sidera luce,

Hancque rogo, et cineri semper meliora supersunt

Ingenii et semper magni monumenta leguntur.

35

Laetus ades sanctusque ades haec ad nostra, magister,

Munera et inferias facti titulumque sepulcri.