Gerardo Anechini de miraculis occursis Mutine 3, 2

2.

Iam portis legioque patentibus inclita gressu

Exierat sacro. Ante omnes stridentia cetus

Plaustra rotant, pallio circum redimita niuali

Et nostris onerata opibus uictuque decenti,

5

Exagitant stimulos qua pulcra Bononia fulget

Virgineo in signo et sub Matris nomine magno

Eterne placido et deuoto pectore uerrunt.

Nec ducibus caruere suis doctisque magistris,

Ordine qui cepto moneant contingere metam.

10

Hos post et signum princeps et imago iubarque

Christiparentis enim egreditur, cui murice fulget

Candenti contexta chlamys, que nanque fideles

Obtegit atque ulnis genus hoc mortale recondit.

Non meat Ideo ueluti Berecynthia colle

15

Labenti curruque iugato tracta leone,

Turrita crines pexos, redimita corona,

Sceptra manu stringens, et luxuriantia flore

Pectora ceruleo, et lustrata uirentibus herbis.

Sic tumidos inflata sinus, quam cymbala Galli

20

Ante ferunt erata, graui et percussa furore,

Tendere nanque iubens Athim peramando comatum.

Nec graditur uelut aerio Saturnia curru.

Iuno, quam tenuit nimium decepta uetustas

Esse deam super omne genus de sorte dearum,

25

Quam bene si numquam lasciuis pulsa polorum

Cardine pellicibus foret et neglecta marito,

Quam comitatur auis pennas maculata supremas,

Luminibus centum infelicis protinus Argi

Iris item uario semper palliata colore,

30

Queque furore grauis sepe exagitauit Auernos.

Heus miseri, non sic incendit nostra deorum

Cunctorum Mater dulci pietate colenda,

Et Iouis eterni magni quoque certa tonantis

Nanque parens Virgo, proprii sic filia nati.

35

Non iuba nanque iugo premitur temerata leonis

Ipsius ante gradus, nec luxu fulget in ullo,

Turre superbifica non cingitur, auris itemque

Mentitis liquidum uerbis per inane rotatur,

Haud manes stimulatque graui commota furore,

40

Talibus obscenis uehitur neque Virgo serena.

At graditur cano in uexillo culta pudicis

Vestibus. Ista docent casta sub mente triumphis.

Mundi nos fungi, sequimur si signa Marie.

Cui chlamys ethereo sua circum terga colore

45

Voluitur, hinc Tyrio subtra ueneratur et ostro,

Vt doceat mentes nulli indulgere tenebre

Tartaree, eterno sed semper sistere celo,

Cernere mentali qui sit pater optimus ostro.

Protinus obscenum nichil et ueletur opacum

50

Cordis in orbe hominum, pallietur et ardua uita

Vestibus ethereis, curis celestibus atque.

Congerit et populos chlamys hec bipatentibus ulnis,

Vt qui celesti duxerunt tempora mente,

Gratia sit duplex illis, pax orbe sub isto,

55

Gloria perpetuo et numquam ruitura sub euo.

Limpida uelliferum caput ambit nanque corona

Integro perfecta globo radiisque coruscans,

Vt sonet imperium perfecte uirginitatis

Irradians genus hoc semper splendore corusco,

60

Ne ruat in cecum gelidi Plutonis Auernum.

Rhea, deum ueterum fallax sine numine mater,

Ethereo uolucri curru notat ista superbo?

Nil nisi terrenum sonat, et terrena colebat.

Labilis est aer Iuno. Letare, uetustas

65

Callida, tam summas et uirginitate uerendas

Mirifica coluisse deas, letare, salutem

Tu flagrantis habes piceas Flegetontis ad undas:

Errorem flebisque eterno sulfure mersa

Nanque tuum. Nos et sequimur cantando Mariam,

70

Et decet eterna cantus sperare sub arce,

Corpore dum feruens soluetur uita gelato.

Ergo Dei Matrem proceres cum more uenusto

Hi sancti comitantur enim et uexilla uerentur.

Dux erat in primis, cui celi ianua paret,

75

Nam senior Petrus, superi quoque clauiger orbis

Elisii, qui pontificis pia rostra tenebat,

Vmbrans et niuea candentia tempora barba,

Et gaudens forti seuum superasse Neronem

Nanque animo dudum, celo et duxisse triumphum.

80

Quo duce sub graditur generosa mente sacerdos,

In medio passus cumulabat et ipse duorum,

Quorum illum leua, hunc sed dextera sancta tenebat,

Et cantu lustrare polum cum uoce sonora

Certabant. Post quos quisque aduentabat ephebus,

85

Carmina respondens. Post cedit turba iugatis

Passibus ampla uirum, hos imitantur nanque puelle,

Hasque nurus cuncte: mirumque, sub ubere lasso

Infantes teneros illisque in solibus ortos

Portabant, nulloque ipsas stimulante labore.

90

Nusquam uagitus nec lamentabilis infans

Cernitur, et plures, Lucina absente, grauatum

Atque suis solum uotis presente Tonantis

Christi Matre quidem, modico langore subacto,

Exonerat uentrem fetu, nulloque dolore

95

Ceptum iter efficiunt, sanctissima et arma sequuntur:

Pectora mille hominum prisca hec uexilla tuentur.

Armatos at crate humeros Laurentius illinc

Emicat ignita ostendens, sublimis agebat

Corpora nam totidem. Succedit Bartholomeus

100

Nanque pari numero sacer, et spreuisse feroces

Ipse manus, que iam dudum crudeliter artus

Priuarunt spolio, et lacerate tegmine pellis

Letatur. Celos qui claro creuit apertos

Lumine, qui gremio nouit secreta Tonantis

105

Iam recubans celsi, cum proditor ille malignus

Nanque salutifero lignum fedare cruore

Ceperat, in specieque aquile tunc mille Iohannes

Ducebat formas. Datur et legione sub ipsa

Francisco pulcra ast acies, qui rostra Minorum

110

Instituit Fratrum, quos sed sapientia summa

Maiores alit, et mira deitate merentur

Equari superis, fidei qui sidera pulcra

Ac huius ceci clarissima lumina mundi

Sidereumque iubar pietatis et ipsa propago

115

Religionis adhuc surgunt cum numine magno.

Bis duo mille hominum comitantur hec inclita uella.

Hunc sequeris Christo qui, Iacobe, nanque parentas

Et miro similis fueras sibi nanque decore,

Milleque quingentos ducis sub tegmine pili

120

Nanque uiros. Totidem, Mutinensis Geminiane

Pastor et insignis, magna deitate regebas.

Exerto tu qui furibundos conficis hostes

Ense quidem, Vasque electio sancta Tonantis,

Carminibus nostris, sint quamuis rauca tuisque

125

Numinibus, non, Paule, etiam inpatefactus abibis,

Saule olim, quando Stephanum sub saxa premebas,

Ter mille ora uirum tua candida signa sequuntur.

Intererat simul et tenues qui lance uerendus

Ponderat equa animas pedibusque premendo draconem

130

Tartareum angelicis Michael, cui mille secundant

Ora uirum. Totidem Marco famulantur eunti

Miranda facie et robusti fronte leonis.

Blasius hos sequitur traiectus pectine corpus

Crudelique pari numero sua pila mouentur.

135

Tuque, humeris totum celi qui fortibus orbem

Gessisti, uastum dum Christi membra per equor

Portabas lignoque manu florente labante

Atlanti similis, canit et quem fabula fallax

Sustinuisse polumque, pari cum gente uolasti.

140

Hunc post fulgebat sceptrum qui mente serena

Primus apostolicum Romana sede locauit

Cesareos putri uultus Siluester amurca,

Qui soluit lepre formas bis mille uehendo.

Ecce autem galea pressus caput et cruce pectus

145

Vallatus fuluum roseaque insignis et ense

Armipotens pulcro spinam candentis equique

Nanque premens hasta guttur traiectus et hydre

Pestiferum, expositam letoque tuendo puellam

Extinguens uirus ferale Georgius ipsum

150

Agmen agit, ter mille hominum sua iussa facessunt.

Post hos felices postremus episcopus ibat

Nanque duces mitra redimitus tempora sancta

Et digitos auro, sic pastoralia sceptra

Iaspide punicea, ceu sit demissus et alto

155

Angelus a solio, miti sub mente refulgens,

Bis centum cleris clare comitatus, ubique

Cuius concilio, cuius deitate uerenda

Cuncta salutifero ducuntur tramite in agros

Finitimum.