Gerardo Anechini de miraculis occursis Mutine 3, 1

1.

Expulerat Titan iam nona luce tenebras,

Alipedes totidem Oceani recrearat anhelos

Ceruleo in prato, uolucri labente quadriga,

Cum sacra uicini sueto de more uocabant.

5

Nunc opus est, Virgo sanctissima, Virgo beata,

Auxilium implorare tuum. Ergo asperge parumper

Fontis rore tui sitibundam et flumine mentem,

Vt possit memorare duces, que gens quoque signa

Est comitata tua, ac etiam sub quo ordine terras

10

Finitimum pingues intrauimus agmine diuo.

Qui coluere diu Cereris perpinguia pulcre

Arua quidem, sic cornigero gratissima Baccho

Campigaliani subeunt. Dux ipse sacerdos

Mille hominum formis fuerat, modulamine sancto

15

Qui patulas urbis subito cinxere plateas.

Inde etiam et totidem Mirandula diues abundans

Subsequitur, sacro simili duce. Voce sub alta

Ingreditur "Miserere" tonans, miscensque secundis

Se rebus. Felici etiam tu Sancte, sonoro

20

Nunc nemorumque fragore potens et fertilis agro

Fructifero segetisque simul, pinguisue Ferme

Clare, nimis semper cui florent pascua mille,

Gentibus ac multis pariterque sub ordine certo

Nanque coronasti ciuilia templa perinde.

25

Et quos nutrit item turris Formiginis alta

Aduentant, simul et celeberrima saxa Marani,

Spezani pariterque opulentus, et inde fluebat

Iam Spilamberti scopulus. De Monte coloni

Et Cuculo accelerant, et glarea tota Panari,

30

Quique colunt saxum Peregrini nanque Beati,

Et qua parte habitant, quos diuidit Apenninus

Finibus a Luce, quam clara Etruria nutrit.

Ac alii, quos sic generoso fama uolatu

Non lustrat, uenere simul. Bis quinque legebat

35

Milia, corporeos si quis numerabat amictus,

Vrbis et exceptis muros legionibus intra,

Que duodena hominum complebant milia nempe.

Quisque sub albenti signo ueniebat ad urbem:

Nanque sacerdotum imperio parere suorum

40

Decretum fuerat quemquam, pariterque regendi

Tum quibus omnis erat laxata licentia signa.

Et totum niuea corpus sub ueste latebat;

At summa ceruice crucem muliebre gerebat

Nanque genus roseam, lino uelabat et albo

45

Purpureos uultus. Vtinam regnaret et ista

Mens tibi! Nam blandum et semper mortalibus egris

Exitiale malum, o mulier, non litora coniunx

Punica lecturus per mille pericula uite

Gemmas sulcaret, nec enim sua uellera Seres

50

Texeret, utque tui hauriret persepe laborem

Coniugis, et proprios uerum pecus omne colores

Seruaret, ficto haud redoleret lana uigore,

Purpura nec croceo condiscet mergier antro.

Te propter solum uiciantur hec omnia seclo;

55

Vt tibi cara meet, semper lacrimanda iuuentus

Hos stimulat luxus: sine te cessaret at ipsa

Pronuba luxuries rerum. Fucare capillos

Desine uentosos, malas certare rubenti

Vnguento, frontem tenui extirpare capillo.

60

Ast auro palliare caput digitosque uicissim,

Et picturatum argenti sub tegmine corpus,

Sideribus circum Veneris lustrare plateas

Desine nanque tue, tumidum redimire rubenti

Pectus item pallio. Vel non colla aureus alba

65

Textilis obrutilet: semper cape candida lina,

Obtege sic uultus, male sane desinet ardor

Nanque iuuentutis. Baccho non ente, modo quo

Ebria mens fuerit? Visco non ente, uolucres

Tutius arrident campis. Ceu dulcia mella

70

Intus habent stimulos, ueluti et pinguedine curuus

Crassa hamus fallit Neptuni animalia, blande

Datque neci, sic tu, crassante libidine, mundum

Conficis hunc miserumque sequi lasciua lacessis,

Perpetueque simul suades dare membra ruine.

75

Si tibi ficta loquor testantur Pergama et arces

Dardanieque, senex etiam spoliatus Oetes

Velleris auriferi precioso pondere dudum

Filia Thessalicos dum dira absorbuit ignes.

Exilium lacrimasque tuas et uulnera, Theseu,

80

Quid memorem, nati decerpti fraude nouerce?

Quidque Agamennonios audaci pellice fractos

Aggrediar neruos? Epulas quibus ille uorauit

Corpora natorum sitibundoque ore cruorem

Infelix hausit pater? Amphiarae, monile

85

Argie luges dilectum coniuge seua.

Quid qui Lerneum numeroso uertice monstrum

Et claua Nemeum domuit crepitante leonem

Ictu sub uasto, qui Menala cornua cursu

Atque suem horrendum superauit uiribus amplis,

90

Et seuos reges tenebrosum misit ad Orcum,

Commemorem? Ob rutilas tandem bacchatus Ioles

Nanque genas digitis torquensque rotantia pensa

Occidit, horribilique rogo dedit ardua membra.

Plura quid enumerem? Ausonio nam sponte relinquo

95

Orbe tuum scelus: hoc iam nostro tempore quantum

Exagitet populos magno feruore uagantes,

Quis nescit? Sed si subuelas, more pudico

Nanque morans ceptis, rutilantia tempora lino,

Rebus parendo tota cum mente beatis,

100

Diceris ut cunctis mestissima silua malorum

Dulce nefas etiam, mutabitur impia fama,

Fulgida scriberis cunctorum stella bonorum.

Ergo age propositum semper tam suaue secunda.