Gerardo Anechini de miraculis occursis Mutine 2, 5

5.

Fulserat at lampas celi que lumine primo

Quarta ferebatur, qua pulcro more priorum

Multi oratores aliena ad menia pergunt,

Mores angelicos referentes, numina sancta et

5

Vellatumque genus, sedes simul arua petentes,

Tunc celebraturi et summi quibus ara Tonantis

Fundari possit, quando agmina nostra ferentur

Litus in alternum, paulo et reparare quietem

Vt ualeant dulcem, miracula pandere et alta.

10

Sexaginta igitur uirtutum sidere claros,

Eloquio simul et generoso dogmate plenos

Ire iubent, qua olim studiorum mater amena

Sanctorum culto sub colle Bonomia floret.

Nec mora, sidereis iussis parere frequentant

15

Quadrupedes niueo uestiti stamine pingues,

Seque simul sancto passu mandata facessunt.

Iamque gradu exacto portas et tecta subintrant.

Hos cursu rapido pueri tenereque puelle

Aerio clamore premunt, comitantur euntes

20

Vulgus iners, totus "Miserere" sonabat et ether.

Tum sublatus equo patrum discurrit ad ora

Nuntius, albenti referens sub ueste latentes

Mirandos uenisse uiros pergrandia fari.

Illi pomiferum spatiantur forte per hortum,

25

Quem cingit pulcra fabricatus et arte corona

Mirifica murus geminas diuisus in alas

Vertice sublimi, quo quatuor ora uirorum

Nanque pari et lato possunt discurrere passu.

Fornice pampineo circumuestitur et hortus

30

Hic quoque: Bacchus enim gaudetque Ismenius ipsum

Incoluisse locum, gaudet simul ipse Priapus

Hellespontiacus uirides incessere frondes.

Hic matura uiret primis in fructibus anni

Nam cerasus calathis pulcerrima dona ministrans,

35

Et muscata pirus, simul et glacialis abunde.

Inde futurorum Parnasi prescia laurus

In tumulo uati multum et carissima Phebo.

Persica uirgineo semper matura sub astro

Herois tardo mensis gratissima uictu,

40

Vel que Pisarum fecundum litus inumbrat,

Queque saporifero aut dulcore Ferraria nutrit.

Pomorum genus omne uiret, uiolaria uerno

Tempore nam redolent, simul et rosa punica apertis

Frondibus ipsa rubet, uernantia lilia candent

45

Crassa liquore soli, dea Flora coloribus ipsum

Ceruleis uario circumdata tempora serto

Hortum collustratque humenti gramine terram

Obtegit, ut placidum sit iter gradientibus ultro.

Consueuere patres rebus quandoque quieti

50

Publicole paulo mordaces ponere curas,

Nanque ibi solemni persepe et surgere mensa

Et lenire mero torrentia pectora dulci.

Accirique repente iubent et cedere coram

Qui debent fari nostra et mandata referre.

55

Postquam in conspectu concessa licentia lingue

Eloquii, sacer et Mutinensis Bartholomeus

Fons clari placido sic talia protulit ore:

"Patres auricomo septi fulgore potentis

Iusticie, pietatis item, ad uos sancta lacessunt

60

Tendere mira Dei, et uestes portare beatas.

Credimus at famam uestras uolitasse per aures

Vt Mutinensis enim uerum legatio nostra est,

Ceu populus noster tegitur uelamine sancto

Virginis etheree, uel Christiparentis ut alma

65

Purpureaque toga, tela redimitus et alba,

Et ceu solemnis processio fertur in urbe,

Continua sub luce micans, celeberrima signa

Vt sequimur, simul et que tunc spectacula surgunt,

Idcirco siluisse decet. Mos celitus istis

70

Cultibus exortus, fines pulsare propinquos,

Et tota psallente manu sanctissima uerba

Figere celestes aras, et lintea summe

Virginis, omnipotens et corpus tollere celo,

Finibus hos habitus cedendo relinquere fuluos.

75

Oramus sedes quibus hec solemnia sacra

Si libet armemus, populusue quiescat, et agros,

In quibus hic noster sanctas percollocet aras.

Luminibus coram Virgo sanctissima uestris

Ardescetque illam Phebeios ante uigores

80

Cernetis, radios uincentem fronte corusca.

Multa etiam meritis occurrent omina uestris:

Muneribus quisquam diuis redimitus abibit.

Oceano ueniens mos hic percultus Hibero,

Vrbibus et cunctis, Romano Gallia nostro

85

Pontificique obnixa diu seruauit et ipsos

Angelicos ritus, quas Apenninus et umbrat

Seruauere urbes Ligurum ducis, alueus et quas

Nauigat Eridani. Dedimus poscentibus ipsis

Finitimis campos similes, et dulcia Tempe

90

Nos etiam, rebus sic uos placate beatis.

Non ullis squalebit ager populatibus egris

Ac spondemus enim, nec erit uiolentia quoquam:

Maiestas nos sancta uehit Virgoque serena.

Addite, si puro sub pectore sancta manebit

95

Religio talis, mergetur pestifer annus,

Mitia consurgent et uobis sidera nempe.

Gaudebunt uestre segetes, felicius agri

Pubescent, dira et flatu discedet Erinys

Tabifico, pax alma ipsam mulcebit et urbem,

100

Spiritus et tandem eterna in sede quiescet".

Hec ubi, labra premit clausoque obmutuit ore,

Orsus sed largo sic est sermone senatus:

"Insignes quibus est magno facundia fratres

Plena Deo, simul etherea uirtute potentes,

105

Nouimus et fama et rebus quecumque tulistis

Certa quidem dudum. Sed uos percredite, fratres,

Non ita semota sol aureus urbe quadriga

Ista Iusticie uerum delabitur, ut nos

Pectora gestemus diuis obtusa beatis.

110

Ergo agite, et uestras acies subducite sanctas

Quaque libet satius. Seu uultis scandere muros

Vrbanos, etiam uel uultis castra locare

Cultibus in nostris, uel gramine ponere ameno,

Cedimus ac ipsi. Nec enim dubitamus agrorum

115

Squalorem quemquam oriri populatibus egris.

Imo erit et munus uos tollere queque uoluptas

Ipsa uocat, nichil est uetitum, succedite ceptis,

In commune damus camporum munera et urbem.

Cetera que fertis Christus Deus ipse secundet

120

Celorum et Regina potens". Dixere. Repente

Gratifico ciues nostri sermone recedunt,

Et data tunc patrie portant responsa moranti.