Giorgio Cichino carmina edita, 2

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1976

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


2.

Certabant geniusque loci ingeniumque poetae,

      Naturae vires artificumque manus

In ventura tuum producere saecula nomen

      Certabant miris Hovera nympha modis,

5

Et fontem hunc posuere tibi super alta Timavi

      Ostia, qui vitreis sydera pulsat aquis.

Omnia perpetuae conspirant foedere laudis

      Et nihil his maius quaerere fama potest:

Ergo loci genio si non aeterna, poetae

10

      Ingenio vives tempora longa tui,

Naturaeque diu placito nisi munere vivas,

      Artificum vives, Vrsa, perennis ope.