Giorgio Cichino carmina 2, 119

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1976

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


119. de captura urbis Durae in Germania

Sic ego crudeles artes durosque labores

      Militiae novi: Mars truculente, vale!

Quid fera castra sequar, vigilans noctesque diesque,

      Si sunt militibus praemia nulla tuis?

5

Nec mihi muralis superem si moenia primus,

      Nec mihi servato cive corona datur.

Mutarunt populi mores regesque patresque,

      Surgere quos auri suadet ad arma fames;

Nam neque pro dulci patria fera bella geruntur,

10

      Pro Laribus cara coniuge proque deis.

Nullus amor iusti, laudum non ulla cupido;

      Insidiis tantum, res agiturque dolis:

Omnia quae Pallas nunc, ipsa perosa furori,

      Insano belli tristia iura dedit.

15

Iam non illatis concurritur undique signis,

      Nec faciunt acies certa pericla sui;

Eminus accenso certatur sulphure, praeceps

      Per tenues auras plumbea pila volat,

Quam neque loricae valeant tardare, nec arma

20

      Vulcani eximio ducta magisterio.

Moenia quin etiam, si quando machina pulsat,

      Impete terribili moenia fracta ruunt.

Testis Dura, brevi quae facta est tempore mollis,

      Absumpta in cineres et cito versa leves,

25

Dura, utrunque latus duplici circundata fossa,

      Moenibus ah fidens militibusque feris.

Non equites illi e sylva in nos saepe ruentes

      Profuerunt, Galli nec properantis opes:

Sternuntur plumbo muri cum turribus altis,

30

      Vbia gens refugit vulneribusque cadit.

Quas hominum strages, quae tum crudelia vidi

      Funera, non oculis aspicienda piis!

Saevitum in pueros etiam pavidasque parentes,

      Aede nec a sacra continuere manus.

35

Heu lucem Augusti memorandam ad funera mensis,

      Lucem dive tibi Bartholomee sacram!

Hac Duram Ausonio commistus milite Iberus

      Certatim aggreditur, diripit, igne petit.

Arma aliae hinc metuunt invicti Caesaris urbes

40

      Atque gravi subdunt colla soluta iugo.

Iuliaque in primis bipantentes cardine portas

      Pandit et hostiles iam tremebunda sinus,

Demum, Maenapiis accincta paludibus, ultro

      Geldria se cum ipso principe tota dicat,

45

Venla licet, Mosa et vallo munita, repugnet,

      Nec duce Martino fas timuisse putet.

Hosne viros inter crudeles verser et enses,

      Assuetus numeris Pieridumque choris?

Iam mihi Germani saltus montesque valete

50

      Aequoraque, arboribus nuda, Lyaee, tuis.

Iam repeto Italiae fines atque arva beata

      Muneribus vestris, Liber et alma Ceres.

Salve, armis studiisque potens, duplici aequore cincta,

      Italia, Hetruscis secta cacuminibus,

55

Fluminibusque vagis ornata atque urbibus amplis,

      Sed Tyberi in primis urbeque Romulea.

Omnibus huc properant gentes regionibus, orbis

      Vna haec totius instar habere potest,

Sola licet superent veteris vestigia Romae

60

      Vtque prius colles pabula laeta tegant,

Fornicibusque altis constructa, theatra ruinam

      Ostendant, arcus et sacra templa deum:

Nobilia auctorum retinent vix nomina thermae,

      Nec fora, nec circi, rostra nec ulla manent.

65

At nova Roma viget, veteri non illa secunda,

      Seu spectes aulas purpureosque patres,

Qui celebrem reddunt urbem, qui limine aperto

      Certatim iuvenes praemia ad ampla vocant,

Seu munitam arcem Adriani, super alta sepulcra

70

      Constructam, pontes seu Tyberine tuos.

Quid summi referam pastoris regia tecta,

      Pariete quid pictos egregia arte deos?

Hic pater omnipotens sontes ubi Tartara ad ima

      Deiicit, insontes tollit, ad astra vocans.

75

Sunt Bonaroti etiam spirantia signa Michelli,

      Praxitelem et Zeusim quem superare ferunt;

Stant divi delubra polum spectantia Petri,

      Nota satis populis relligione pia,

Quae nec Turcarum rabiem, sub praeside Paulo,

80

      Nec venientem horrent ex Aquilone luem,

Quamvis Germanis mala semina sparserit agris

      Lutherus, populos ad nova vota vocans,

Alliciatque, epulis nullo discrimine sumptis,

      Tollat et e templis numina magna deum.

85

At summum eloquio et sapiente tectore Paulum

      Insignis circum murice turba sedet,

Sive opus Ausoniae fessis succurrere rebus,

      Sive movet sanctae relligionis honos.

Hos inter virtus Grimani rara relucet,

90

      Vt nitet in culto flos hyacinthus agro.

Magnanimo quales meditatur pectore sensus?

      Quam gravibus verbis arte iuvante refert?

At domus illius fundata est legibus, adsunt

      Praemia certa bonis iustaque poena malis.

95

Principis observant vestigia clara ministri,

      Qui domino gratum servitium esse volunt:

His nulli invidiae stimuli, sed candida mens est

      Et sincerus amor omnibus, una fides.

Nomine neu referam cunctos simul ordine longo,

100

      Atria quae celebrant Transtyberina cohors:

Efficit hoc Brevius, Musarum gratus alumnus,

      Carmine quem Tusco ludere saepe iuvat;

Hoc etiam Celsus, vultuque animoque sereno,

      Quem colere et nunquam sat celebrare queam,

105

Seu praesens oculos iucundaque suavior ora,

      Sive absens penitus pectore fixa gero.

Tantum ne inculta laedatur forte Thalia

      Sitque mage obscurus versibus ille meis.

Pierides, unum hoc concedite: carmina vivant,

110

      Quae referunt Celsum, caetera rauca cadant,

Cultus ut hic senior tanto noscatur amore

      Dignus, ego incana semper amasse fide.

Pacem ego, Mars magne, viros et pacis amantes,

      Anteferam bellis militibusque feris

115

Et securus iter mihi, quod monstravit Apollo

      Primaevo, ipse albis crinibus usque sequar.