Giorgio Cichino carmina 2, 81

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1976

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


81. de Faustina Mancina Romana

Rura miser repetas, repetas et aratra, Cupido,

      Nec, prius ut, septem collibus esse velis,

Quae sedes tibi certa suo spoliata decore est,

      Turgidulis oculis hanc fuge et usque gemens.

5

Heu spes fallaces, heu mens ignara futuri!

      Faustina in tenero flore perempta iacet:

Haec humiles hominum potuit divellere curas

      At mihi solares praebuit una vices.

Ergo arcus miserum abiicere stivamque decebit

10

      Sumere, dum tardis aequora bubus aras:

Extinxit moriens Charites secum illa tibique

      Fracti animi aeternum o lux memoranda mihi.