Giorgio Cichino carmina 2, 74

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1976

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


74. de Iacobo Florio

Dum patrio contente solo, Flori optime, flores,

      Omnia complesti laetus odore bono,

Sed cupis externis populis quod spargere odores

      Eximium florem terra aliena necat.

5

At secure iace, nam pullulat undique radix,

      Quae sobolem exornet floribus usque tuam,

Dum fora, dum leges, dum ius servabitur aequum,

      Floris odor vivet, crescet et auctus honos.