Gerardo Anechini de miraculis occursis Mutine 2, 4

4.

Vesperus hinc suadet popularia membra soporem

Carpere iam placidum. Currentia sidera nocte

Hortabantur adhuc, sed nescit magna uoluptas

Torporis gelidi cunabula nigra tenere.

5

Nam deuota sacris insomnem protinus umbram

Preteriens urbs hec, uestes sarcire beatas

Assyria pergliscit acu. Tunc candida lina

Exuit omne thori genus. Ipsa decoribus albis

Pluma uacat, fiunt uestesque toralibus ipsis.

10

Mercedem tele propter protendere uitam

Callida ponit anus, nec uomere sudat arator

Terrifido, nemus et non concutit ulla bipennis

Vmbriferum, uigilat nec merces ulla per urbem.

Virginis altus amor magna et reuerentia sancte

15

Expulerat uanum uite terrestris amorem

Omnibus. Vnanimo induitur pretexta Marie

Nam populo lucem deuota mente morante.

Postquam Luciferi radiis excanduit ether,

Qui precio pronos suetus stimulare labores,

20

Deseruere lares solemni murmure turbe

Exhaustos uictu nulloque humore calentes.

Infantes aderant, quos nondum noxia torquet

Mens equidem, cunisque premebant ora parentum

Ipsarum, nec eis ulnas grauitate fatigant.

25

Altior atque etas currebat, adultior atque

Inde chorus, uicio graditur purgata iuuentus.

Cui Parce insidias ponunt, it lassa tremensque

Canicies senis, uires dabat alma uoluptas,

Ac onerata latus fetu matrona peracto

30

Intrepidis pergit gradibus, quoque lintea uestit.

Quisque cupit sanctis crimen delere nefandum

Passibus his, sperans euo meliora futuro.

Hostia festiuis postquam est celebrata Camenis,

Angelice fulgent acies, pulcerrimus ordo

35

Emicat, in prima uexilli fronte sacerdos,

Cantibus armatus diuis, uenerando Mariam

Progreditur, post quem fluit immatura repente

Pubes, hanc sequitur uerum genus omne uirile,

Post muliebre uiret, postremo cardine plures

40

Succedunt etate senes plena: simul omnes

Ordine sub tanto incipiunt laudare polorum

Reginam, uerum tali modulamine signa

Quatuor extollunt amplis comitata cateruis.

Sidereo ritu post sanctus episcopus omnes

45

Pastorale ferens sceptrum, cui tempus et alba

Infula connectit, turba redimitus ouantum

Nanque sacerdotum sequitur deitate uerenda,

Nec minus interea dextra leuaque magistri

Conseruatores acierum dogmate pulcro

50

Ibant, et passu stringebant ire iugali

Omne hominum genus hoc, fratrum de more sacrorum.

Menia et egredimur lustrantes templa perinde,

Qua uerum inuicte ciuilis ducitur arcis

Murus, qui curuo ratibus dat fornice portum,

55

Soluit in Eridanum graciles et ab urbe phaselos.

Dextra surgit enim Katarine sancta beate

Nanque domus, sic ara simul, pulsamus et ipsa

Hostiaque in primis hec motibus ara ueretur.

Ast introgressis referens cerealia dona,

60

Triticeum panem in palmis simul ore benigno

Obuia currit anus rugis et arata figuram

Longo plena situ nitido et circumdata uello.

Incipit hec Cererem duro discindere ferro,

Distribuens cunctis coram gradientibus. Atque

65

Hoc sanctum crustum libauit primus, et inde

Vltimus, et pleno discedit quilibet ore.

Tum bis quinque hominum fulgebant milia toto

Agmine, sed nulli facta est penuria gustus:

Diuinus manibus crescit cibus, alta fidesque

70

Omnia nanque potest, supplet, nec desinit usquam.

Fingite mendacesque deos Pelopeia membra

Cocta patri misero sic semiuorata repente

Osse elefantinoque artus supplesse tenellos

In nexus dulcis uite et copulasse saluti;

75

Fingite ceruicem, quam olim Tirynthius heros

Aonii uates hydre truncabat in ictu

Nequidquam uasto reuirenteque gutture crebro.

Non mentimur enim uos ut fingendo soletis:

Lumina nostra fidem faciunt, et tempora nostra

80

Hec pariunt, nulla ignotaque ambage tenentur.

Hanc nostram Cererem geminabat gratia summi

Artificis, uerum que gentis milia tristi

Nanque fame pereuntis item iam plurima pauit,

Piscibus et binis simul et cum pane beato,

85

Queque quaterdeno Egypti per deuia lustra

Fore die placido populum satiauit inertem;

Que totidemque impasta stetit cum patre diebus,

Montibus et speculans nostram meditando salutem;

Que limphas in dulce merum mutauit, at ipso

90

Nanque stupente choro, matre et mirante Maria.

Interea lucis medium conscenderat axem

Igneus at Titan, cum cetera templa pudicis

Passibus his circumlustrauimus. Vrbe petita,

Morsibus haud crassis ieiunum pectus inheret.

95

Nec fera pendenti pinguisue natabat aeno:

Solum onerare uident sterilem mantilia mensam

Et Cereris pure, sic Bacchi munere mixto

Atque pudicitie, multis soror unda placebat,

Nullus amor uentrisque onerat mortalia uasti

100

Viscera, quisque pio gaudebat degere uictu.

Postera nanque dies similique sub ordine nosmet

Euocat, et nona statuimus luce morari

Talibus in sacris, clari ut docuere magistri.

Sic nos omnis habet lux, et miracula surgunt

105

Vndique. Qui gradibus curuis et calle sinistro

Corpora portabant, que lucem lumina ceca

Optauere diu, gaudent reparasse salutem.

Et sonus obtusa refluebat in aure potenter:

Plurima sic morbi facies fugiebat ab ipsis

110

Corporibus, trita auxilium que mente uocabant.