72. ad Abstemium
Abstemi, pater elegantiarum,
Quae sunt quaeque futurae in urbe nostra,
Quaeris cur placeant utrisque amicis
Tantum sordida rura tamque amoeni
5
Colles Faganeae atque aquae et recessus,
Pontano, cupido tui, et Cichino?
Vere dant varios per arva flores
Rura candida, spiritus salubres,
Membra queis animique nutriuntur,
10
At largas medio calore messes,
Anni spemque levamen et laborum,
Nec, clausis velut urbibus, patenti
Agro Syrius instat aestuosus.
Autumnus, decorans novis racemis
15
Vites, dolia replet, hinc bibendo
Curas pellere mentibus valemus,
Et mala uberius pira et reponit
Coenarum leve non decus bonarum.
Rura nonne hyemes tepentiores
20
Vrbes quam faciunt suis colonis?
Quas agunt modo spiculis acutis
Figentes volucres, modo prementes
Veloci lepores canum caterva:
Ergo semper arando, vel serendo
25
Noctes ducere nec dies necesse.
Hinc utrisque placet satis recessus
Noster, agricolae hinc utrique facti,
Pontanus tuus et tuus Cichinus.