Giorgio Cichino carmina 2, 56

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1976

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


56.

Quid dicam quod sol nitidum caput abdidit atra

      Veste, nec in tenebris Delia monstrat iter?

Sydera nec radiis splendent velut ante coruscis,

      Sed coelum obductum nubila densa tenent:

5

Omnia defuncto domino tristantur et ingens

      Terra tremit, tumulis umbrae abiere cavis.

Detestanda hominum soboles, quae sacra magistri

      Non verita est altae figere membra cruci,

Hanc nos fundentes lacrimas veneremur et alto

10

      Cum gemitu, en palmas pandit ad astra vocans.

Haec hodie maculis animum purgabit iniquis,

      Haec hominum foedus sanciet ante deum.