Giorgio Cichino carmina 2, 54

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1976

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


54.

Quid toties dictis urges, Leonarde, severis

      Quaeris et incepto me revocare gradu?

An videor clypeo vitare Cupidinis arcum

      Posse, deos quando cum Iove vincat Amor?

5

Non adeo constans circum praecordia virtus

      Duritiem haec silicis frangere forma potest,

Tam bene compositis pulchra est mea Cynnama membris,

      Quam melius pictor fingere saepe solet:

Longa coma est solis radios imitata colore,

10

      Quam circum religant aurea vincla caput,

Perque genas roseus decor atque immista ligustra

      Sparguntur, vernis floribus apta magis.

Indo frons ebori similis nitidissima ridet,

      Quae spatium iusto margine facta tenet,

15

At gemino cernas oculos splendere sub arcu,

      Non oculos sed enim sydera clara poli,

Obtutu faciles, dum parce atque arte moventur,

      Quos circum volitat, ludit et acer Amor,

Spicula coniiciens exhaurit et inde pharetram

20

      Eque hominum sensim pectore corda rapit.

Hinc medio pulcher nasus demittitur ore,

      In quo iam livor crimina nulla notet,

Labra fere illius latitant sub vallibus arctis

      Purpureoque apte mista colore rubent,

25

Candentes intus duplici stant ordine dentes,

      Posthabeas purum lac quibus atque nives,

Verba unde egregio veniunt comitata lepore,

      Mollia quae reddant rustica corda virum;

Nascitur hinc dulcis depellens nubila risus:

30

      Tum videor coelo mistus et esse deis.

Excipitur collo tereti ceu marmore vertex;

      Sub strophio culti delituere sinus,

Quos modice subter distendunt acria poma

      Saepius in morem concita lenis aquae,

35

Vere novo huc illuc cum fert placidi aura Favoni

      Marmora, ventorum sed rabida ora silent.

Caetera, non Argos, sed quae sub veste teguntur,

      Esse equidem externis deteriora nego:

Brachia naturae iusta sub lege parentis

40

      Ostendunt artem, candidulaeque manus

Longae adeo lataeque minus, nec nodus in illis

      Apparet quisquam, venula nulla tumet.

Sustinet augustum corpus perfectaque membra

      Pes brevis, exiguum serica texta premunt.

45

Quid referam dominae coelestes carmine motus,

      Quos etiam populus laudat ad astra ferens?

Denique seu ridet, recinit, saltatve, sedetve,

      Grata mihi toties vincula tendit Amor.

Non ergo mirere tuum, Leonarde, Cichinum

50

      Lascivo collum supposuisse iugo,

Postquam sese offert species tam rara benignam

      Servitiumque manet gratia magna meum.

O superi, quater efficite in mea vota vocati

      Hoc proprium ut servent saecula longa bonum.