Giorgio Cichino carmina 2, 51

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1976

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


51. ad divam Catherinam

Labere diva polo, pulcherrima labere, nostris

      Vt precibus faveas, ad tua sacra veni.

En populus genibus veneratur numina pronus,

      Attollens palmas, lumina ad astra tenens,

5

Dum, Catherina, tuus pura cum veste minister

      Primum dat supero debita dona deo.

Deinde refert meritas laudes ut flore iuventae

      Ingenio es magnis anteferenda viris,

Imperia accersunt quos undique saeva tyranni,

10

      Eloquio audentes te superare suo,

Humana sed enim data quod facundia maior,

      Coguntur vinctas post dare terga manus.

Praemia sint quamvis victoribus ampla parata,

      Sint dirae victis tristia dona necis,

15

Quae tibi pollicitus tunc munera rex malus, audens

      Virgineum pectus sollicitare prece

Vt veterum coleres fallacia numina divum

      Vtque tua caderet victima caesa manu.

Ipsa sed aeterno mediis capta igne medullis

20

      Sprevisti illecebras delitiasque thori,

Nec metuis tenebras, nec vincula carceris atri,

      Nec quae terribili volvitur orbe rota,

Hanc tamen omnipotens discussit et impete vasto

      Perdita sunt subito millia multa virum.

25

Tam benefacta valent hominum, tam accepta pudica

      Coelicolis mens est virgineusque decor.

Nonne haec regales thalamos pia gratia vincit,

      Nonne aurum et gemmas marmoreasque domos?

Omnia nobilium, quae tu post fata parentum

30

      Linquis pulchra, haeres, mille petita procis.

Salve virginitatis honos, pueri atque puellae,

      Exemplo hoc moniti, candida corda gerant.

Non ego Dianae posthac nec Apollinis arcus,

      Palladis aut frustra numina vana colam;

35

Carmine te aestivis horis, Catherina, vocabo

      Teque etiam hybernis. Huc, bona diva, veni

Terrenisque regas vestigia caeca tenebris

      Et capiti vatis deme pericla tui,

Virtute illustrans vitiosum pectus honesta,

40

      Pes celer hic vitae dum breve currit iter,

Ne Stygias animus luce extrema horreat umbras,

      Sed citius superas fas sit adire domos.

Interea populo crudelem averte procellam

      Germanaque malam quae ruit Alpe luem,

45

Vt celebrent mage gaudentes tua sacra quotannis

      Et meritus templis exhibeatur honos.