47.
Haec tibi dat Lycidas, foecundi cultor agelli,
Coma fere Alpina candidiora nive,
Quae specie rara sunt nostri ruris ocelli
Nanque extra passim sanguine mixta rubent.
5
Sume libens, magni pastoris maxima cura,
Tytire, Iulei gloria honorque soli.
Arguet insignem purus tibi candor amorem,
Constantem interior arguet esse lapis.