Giorgio Cichino carmina 2, 45

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1976

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


45.

Confecto Augusti sol rettulit orbe Calendas,

      Omnibus est passim quae celebranda dies,

Marmoreis seu tecta colunt innixa columnis,

      Dulcia seu potius rura humilesque casas,

5

Hanc nos cum lusu, Venere atque Cupidine agamus,

      Dum placidis vinclis dulcis amica tenet.

At quicunque gerit tristes in pectore curas,

      Sive cupit magnos ambitione gradus,

Gaudia perturbet ne nostra iacosque solutos,

10

      Sit procul: a mensa fastus abesse solet.

Tuque, puer, lautas epulas appone libensque

      Funde coronato pocula plena mero,

Vitiferi colles quod dant oleaeque feraces

      Non procul a Burio Rosaceisque iugis:

15

Vina animos laxant foecundaque verba ministrant,

      Eiicitur vino pectore saepe dolor.

Pontanus referat foelices laetus amores,

      Riccardus dominae dulcia furta suae

Fronteque Maurisius rigida, sed mente serena,

20

      Dicat ab invita basia rapta Nape;

His comites risus sermonibus atque cachinni

      Laetitiae ingentis maxima signa dabunt.

Tu quoque, Celse, tui non ultima cura Cichini,

      Huc ades actutum, si tibi rura placent:

25

Rura coquunt largas messes explentque colonos,

      Immensae ut segetes horrea onusta premant.

Rura ferunt uvas; fumosus dolia Bacchus

      Exuperat, desunt vincula saepe cadis.

Rura etiam innumeros lusus diversaque donant

30

      Gaudia, queis genius, queis Charitesque favent.

Et, bene si novi, curis infestus amaris

      Tu lepidos gestas semper in ore sales,

Hic nostros in fronte sedens censebis amores,

      Dissimilem quamvis cana senecta facit.

35

O si etiam Musis Abstemius adsit amicus,

      Quis me uno his sociis laetior esse queat?

Ante tamen frontem explicet ille severaque verba,

      Linquat proiiciens pocula sicca rogo;

Pontani interea factum memorabile dicam,

40

      Quo canis Hylleus percutiente cadit,

Hylleus, qui latratu perterruit omnes,

      Tam rabido semper dente timendus erat.

Ante alios urgens cupidos odiosus amantes,

      Quos procul observans bella puella sedet.

45

O quoties pavidas vetuit consurgere lecto

      Hic timor, at multa nocte redire domum

Cogimur extento nequicquam pene; Cupido

      Improbus elusos risit et alma Venus.

Irato o quoties caedem sumus ore minati,

50

      Per nostrosque oculos per dominaeque comas!

Nec satis hoc: in nos infrendens ore ruebat

      Artubus ut nostris expleat ille famem.

Pontanus rabiem fregit mucrone corusco,

      Ilia transadigens et fera terga canis:

55

Ter saltu sese moribundus ad aethera librat,

      Ter cadit in praeceps denteque mandit humum.

Cerbere, iam morsus acue, aut tu desere limen,

      Ianitor, obscurum, nam ferus hostis adest.

Non tibi cum pavidis res atque exanguibus umbris,

60

      Cum rabido est atrox pugna futura cane.

Eumenides, frustra torvum caput angue revinctae,

      Mergite iam Stygio verbera torta lacu

Tuque, Charon, parvae si cura est ulla carinae

      Et sapis, hanc conto littore pelle procul;

65

Non tua canicies, non illum barba moveret

      Hispida, terribilis obvia cuncta petit.

Vos mecum dulces socio gaudete sodales,

      Quod peperit victor magna trophaea sibi

Inque interate vicem spumantia pocula, dum nox

70

      Occupet hesterno lumina victa mero.