Giorgio Cichino carmina 2, 35

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1976

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


35. in divam Luciam

Lucia, virginitas cui tantum candida cordi

      Quam non invita es pollicita ante deo

Vt nivea evelli patereris lumina fronte,

      Quae iuveni insano munera grata feras,

5

Ad tua templa veni spectatum luce nitenti

      Dat prompta ut populus caerea dona manu

Teque rogat, supplex, praeses quia luminis esse

      Diceris, ut serves lumina nostra diu,

Si canimus lucem divum tibi munere rursus

10

      Concessam, laudes si, bona diva, tuas.