Giorgio Cichino carmina 2, 34

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1976

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


34. ad Marquardum Susannum

Quod mirere tuum nihil est, Marquarde, Cichinum

Te incultis numeris visentem tardius, ut qui

Explere officio est caros assuetus amicos:

Nam quanquam cuperet confectos reddere versus,

5

Queis animum tibi devinctum monstraret aperte,

Non tamen ille tuos oculos offendere et aures

Iudicii plenas est ausus murmure rauco.

Postquam cunctantem securum reddis amicum,

Non adeo oppressum tenet imprudentia pectus,

10

Vt spernam ipse tuos ascribier inter amicos,

Sum quorum ingentem numerum non nescius esse;

Quique domum celebrent, patronum quique salutent

Deducantque foro turba stipante clientum,

Cum consulta petunt dubiis pro tempore rebus,

15

Si quando aggressa est hominum imprudentia mentes,

Vt studeant aliena suos convertere in usus,

Divitis atque auri in praeceps rapiantur amore.

Ast alii, tantum allecti virtutibus amplis,

Nunquam delendum gestant in pectore nomen,

20

Inter quos aveo dici non ultimus, usque

Qui te admirantur teque omni tempore laudant.

In vulgus sed quid notissima ferre necesse est?

Quis mentem accingat candor probitasque fidesque?

Quanta etiam exornet doctam facundia linguam,

25

Quam paris incipiens fontes haurire beatos

Primitias Musis ut des virtutis amatae,

Hanc auges posthac adiens Antenoris urbem,

Antiquum hospitium doctas quaerentibus artes:

Nanque huc deveniunt Tanais quos mittit ab Arcto,

30

Europam atque Asiam ingenti qui terminat alveo,

Quique sedent contra septemplicis ostia Nili,

Gallia quos dives nec non Hispania pascit

Bellatrix, nimium heu nostris cervicibus instans,

Aequora nec metuunt turbata viaeque labores

35

Tam cupiunt laudem: pulchra est sapientia tanti

Hinc merito eloquii legumque peritus haberis,

Dicendo insertus primis causisque tuendis,

Nec sinis indicta quenquam succumbere causa.

Non tamen aut Musas studia aut humana relinquis

40

Ludere versiculos teneris assuetus ab annis,

Quamvis consilii plenum et rationis honestum

Distineant semper diversa negocia pectus,

Vnde tibi debetur honos et gloria duplex,

Quod placidam mentem summo cum iure benignum

45

Commiscere iuvat te semper, sumere carmen

Qua nostrum optarim, modo si non ocia desunt.

Haec tibi Martini festis dictata diebus

Mitto, laeta deum celebrat dum caetera turba,

Non laudem ut quaeram, quae doctis apta poetis,

50

Nec decus ut crescat tibi, quod praestare satis non

Sum potis, ast animum ut cognoscas rite dicatum,

Ad bona amicitiae me postquam iura vocasti.