33.
Hospes
Sic tibi non onerosa suo sint pondere saxa,
Sic parta aeternum pace fruare libens.
Iane, refer vere an sit foelix vivere longum
An tempestiva fata subire die.
Ioannes
5
Si dominam tollas fortunam rebus opimis,
Nemo adeo in terris negligat esse diu,
Sed vitae ambiguo cursu fateare necesse est,
Optandum primo limine posse mori.
Hospes
Certa fides senibus, qui longa aetate periti
10
Sunt rerum, incerta quas parit ordo vice.
Stultitia ergo omnes premimur, qui denique verum
Supremum ante diem credimus esse bonum.