Giorgio Cichino carmina 2, 32

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1976

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


32. de interitu Fabritii Colloretani

Carmine quo miserum deflebo funus amici?

      Vnde orsum accipiam? Qui mihi finis erit?

Nam dolor iniecit confusae vincula menti,

      Hinc stupet, officio non satis apta suo:

5

Ora rigant lacrimae undantes, quarum omnia lapsu

      Delentur calamo scripta notata meo.

Non tamen absistam (dabitur quaecunque potestas)

      Clara sui ut reddat pignora noster amor.

Sed quae longaevo solatia ferre parenti?

10

      Quae miserae matri carmina nostra queant?

An fratrum luctus gemitu comitabor amaro,

      An studeam tanto corda levare malo?

Heu cunctos dolor unus habet; vos nomen amici,

      Pierides, saltem ferte per ora virum.

15

Nec timeat nigras Lethei gurgitis undas

      Parte atram superet sed meliore necem.

Quis furor, immites Parcae, praecordia duro

      Obstrinxit ferro, cum scelerata manus

Abrupit fila ante diem? Sed parcite, quaeso,

20

      Seu colitis coelum, Tartara sive, deae,

Tartara sed potius; nec enim coelestibus unquam

      Invidiam tantam crediderim esse animis

Vt iuvenem immeritum raperent, qui criminis expers

      Excoluit sancta relligione deos,

25

Qui vitam in studiis ageret, qui discere legum

      Praecepta optaret, iusque fidemque colens.

Heu tua tu quantis ornasses tecta triumphis!

      Heu quae Fabritium fama sequuta foret

Si patria acciperet reducem intra moenia alumnum,

30

      Addita cum capiti laurea serta tuo

Sydera si patrio te olim succedere honori

      Amplaque virtutis pandere signa darent,

Sed decus hoc proprium esse diu non passa parentum,

      Frustrantur patriam spemque tuamque domum.

35

Heu, nihil in terris longo manet ordine firmum!

      Heu, nimium in praeceps sors sua quenque rapit!

Discite, mortales, humanam temnere vitam,

      Sperantes magni dona beata dei,

Quae quondam omnipotens humanos sumere vultus

40

      Sponte volens iussit esse parata bonis.

Hunc igitur iuvenem, aeterno qui crimina motu

      Expendis vitasque, accipe, ad alta vocans,

Si nullis maculis nulloque infecta veneno

      Candida gestabat corda, nitente animo,

45

Si nostris locus est precibus, mortalia si te

      Vota movent, passim quae pia turba facit.

Sit levis interea tellus tibi; copia florum

      Exornet tumulum, dulcis amice, tuum.