Giorgio Cichino carmina 2, 28

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1976

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


28. ad Herculem Crescendolum

Quid iuvat undantes singultus mittere corde

      Sollicito et lacrimis usque rigare genas?

Nulli fas superum ad limen vestigia ferre,

      Qui semel aethereo lumine cassus erit.

5

Ipse etenim quanto tenearis amore tuorum

      Iam nihil in tota notius urbe reor;

Iuvisti officiis vivas matrem atque sororem,

      Defunctas sequeris nunc pietate pari.

Quem tamen impones lacrimis finemque querelis?

10

      Anne dies longis est medicina malis?

Foemineae haec propria est turbae, si vera loquamur,

      Non etiam utuntur qui ratione virum.

Non tibi funestus soli est lacrimosus et annus,

      Verum etiam multis iure dolendus erit,

15

Nam quanquam eripuit matrem caramque sororem,

      Cuique sua incumbit funeris atra dies.

Hic primo vitae spatio, iuvenilibus annis

      Ille, senes pauci, quos inimica cohors

Pallentum insequitur morborum, dira senectus

20

      Quae cupidis longae donat habere morae.

Ergo quid melius: iuveni si fila resolvunt

      Anne seni Parcae? Dic mihi, amice, precor.

Quod, si vera canunt in relligione magistri,

      Aurea Christicolis templa patere deum,

25

Qua pater omnipotens immenso despicit orbem

      Lumine, quem circum stat glomerata cohors

Laetitia exultans, huc ascendisse parentem

      Crediderim, nata pone sequente sua.

Sedula nam vixit, Laribus contenta pudicis,

30

      Multiplici telas pingere docta manu,

Instituens semper laudatis moribus auctam

      Progeniem, exemplis non aliunde datis.

Non ergo humentes lacrimas gemitusque requirunt;

      Turbatur potius hac ratione quies.

35

Terge oculos, ne forte tuae non fata parentis

      Lugere ast aliquis commoda adempta putet.

Tum non Herculeo te incassum nomine dicam

      Ornatum, assuescas qui mala ferre puer.