Giorgio Cichino carmina 2, 27

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1976

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


27.

Hac carpis quicunque viam, dispendia nulla

      Hinc tibi; sacra libens templa, viator, adi,

Atque deos veneratus aqua consperge salubri

      Hunc tumulum et verbis rite precare bonis.

5

Sit tibi grata quies, Hyeronime, culte sacerdos,

      Albus cessit olor cui moriente sono:

Tales saepe dabas mira dulcedine cantus,

      Infestus curis laetitiamque sequens.

Vtque procul vanis defunctus litibus esses,

10

      Optasti tumulum hunc editiore loco,

Non tamen effugies strepitus sine fine rudentes

      Quaeque sacerdotes iurgia inire solent.

Ergo quies aliunde tibi sit, culte sacerdos,

      Et sileat paci vox inimica tuae.