Gerardo Anechini de miraculis occursis Mutine 2, 3

3.

Delius interea medium superabat Olympum

Curribus horriferis, propior iam uesper in undas

Oceani properabat iter, cum candida turba

Atque sacerdotes, Reginus episcopus, ibant

5

In patriam cantu festiuo. Contio tota

Hinc uexilla mouet candentia nanque Marie.

Protinus exortus clamor tonat ethera tantus

Et "Miserere" ferens solum "Miserere, Maria",

Quantus dum campis exercitus agmine denso

10

Victor ouans latis subito leuat inclita signa

Ordine sub pulcro, patrium sperando triumphum.

Occupat ast urbem post hec Mutinensis apertam

Plebs numerosa suam. Subito qua lapsa resurgunt

Magnaque seruantur uoto concordia ciues

15

Vnanimo, libatque sinu delapsa corusco

Virginis etheree. Et maior Pasithea sororum,

Corpus nuda suum, uisa est uolitare per urbem,

Talia uerba sonans: "Felices numine ciues

Virgineo, ceptis letas componite mentes,

20

Discite iusticie cultus seruare pudicos.

Religio sedeat uestris in mentibus alma:

In summa gaudere Iesum deitate tenete.

Non auri uanis splendoribus atque rubentis

Semper honorandos gratis uiolate propinquos,

25

Vendite nec lucro leges, periura nec usquam

Hereat ipsa manus mendaci subdita uerbo.

Atque fidem patrie sanctam portate decore,

Illicitas Venerisque faces extinguite rore

Ingenii celestis, item manus arma cruenta

30

Nesciat ipsa pati. Fessos tolerate parentes

Inque humeris uestris, caris non intonet usquam

Consiliis immane nefas. Hec omnia surgent,

Si modo rectus amor concors et gratia uestro

Pectore fructificet, nil et fingetis amarum.

35

Emicat equus amor, noctis resplendet et umbra:

Solus hic omne nefas extinguit et omne scelestum.

Furta uetat, thalamis iniuria nescit, et huius

Ante fores torquere pedem, et sanctissima curat

Numina, uerum horret tepidumque haurire cruorem

40

Et scelus omne fugit. Ciues, concordia, ciues,

Et uos dulcis amor foueat. Discordia sicut

Elatum imperium quodcumque supinat ad imum,

In tristes luctus contorquet et omina leta,

Sic rerum concors animi tranquilla quiesque

45

Infima cum superis equat, uel tristia letis

Circuit, et duros grata leuat urbe dolores.

Vt sileam Graias urbes et barbara regna,

Donec Roma tulit concordi consule sceptra,

Imperio totum placauit federe et orbem,

50

Occasusque suis manibus parebat et ortus,

Et qua parte polus flammato sidere flagrat

Et qua torpet hiems glaciali frigore dura.

Sed postquam rabies inuasit dissona rerum

Imperiale decus, totius sidus et orbis

55

Romanas acies ferrumque in menia torsit,

Est de monte alto et precioso deuia uallis

Roma effecta quidem, nimis et de sole micante

Nox obscura simul, caput et que gloria mundi

Ac erat, infamis pars postera facta profecto est:

60

Que tulit et largos tanto sub honore triumphos

In seruile iugum crudelis torsit Erinys.

Si tam grande iubar discordia nanque tenebris

Submersit, rebus quenam fiducia paruis?

Nuntia non minimo de sanguine nanque deorum

65

Sum data iam uobis, dicor Iouis esse tonantis

Filia, sed Christi, Iouis omnipotentis, alumna.

Discite iam pacis, ciues, libamina sancte:

Gloria sic dabitur uobis dignissima celo".

Talibus ipsa piam plebem Pasithea replebat

70

Auspiciis, et sancta uocans in federa ciues.

Ingrediturque hominum precordia magna uoluptas,

Magnus amor, subitoque omnes dulcedine pacis

Implentur pulcre, fugit ocius omnis ab ipsa

Vrbe furor. Visu mirabile, labitur ille

75

Ora inimica rogans ueniam, fauet ille petenti,

Et lacrimans petit ipse odii dimissa nefasti;

Porrigit hic ensem, manibusque repente perosis

Offert omne genus uindicte, pectus et acre

Nudans singultu, clamans: "Miserere, profundo

80

Percute, si libeat, submerge tepentibus extis

Ferrum, promereor". Iam non mora tardat et hostem,

Imo genu solidam mitti curuamine terram

Sponte petit, magnis simul et cum fletibus almam

Pacem orat. Sic alta animo et tranquilla uicissim

85

Suffluit ipsa quies, paribusque tenetur habenis:

Vt cum ceruleus furit estus in equore uasto

Flaminibus pulsus uariis, contraria ponto

Refluit unda alto rumpens latus atque sonorum

Litore in opposito, tunc si fortasse uolucres

90

In ripa alciones dent fetus, protinus omni

Fit tranquilla salo requies, et pace secundant

Fluctus, et nullo quassatur turbine gurges.