Giorgio Cichino carmina 2, 23

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1976

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


23.

Ianus adest, anni qui primus in ordine mensis

      Dicitur a populo, Martius ante fuit.

Sed nos alano melius primordia pacis

      Ducimus, a bellis ut procul annus eat:

5

Lux igitur festo haec passim celebretur honore,

      Gaudia nec desint, cum choreisque ioci.

Nunc demum humentes subvertit Aquarius urnas,

      Vt primum ignivomos accipit hospes equos.

Phoebe, pater rerum atque astrorum maxime princeps,

10

      Qui regis imperio tempora quique diem,

Quod petimus votis, anni concede quietem.

      Lux velut haec hodie praetereunda venit,

Temperie aetherea gravidas amplectere terras,

      Frigora neu laedant corpora, neve calor;

15

Iam tepidas auras per prata emitte Favoni

      Floribus utque nova veste coloret humum.

Claude tamen gelidi Boreae prius horrida flabra,

      Iniiciens madido fortia vincla Noto,

Ne tenerae segetes imbri perdantur amaro,

20

      Vva nec horribili grandine laesa cadat.

Dira fames tandem, Stygiis emissa cavernis,

      Pulsa iterum exolvat pectora nostra metu,

Quo nullum terris crudelius immiserunt

      Dii monstrum, humano supplicium generi.

25

Haec mala pelle, pater, nostros miserate labores,

      Nam potes, et factum gratia magna manet.

Nunc tibi thura sacris orantes urimus aris

      Et manibus iunctis te pia turba vocat,

Ac tibi post laudes dicemus munere tanto

30

      Quae certo maneant annua sacra die.