Giorgio Cichino carmina 2, 21

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1976

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


21. Alberto episcopo Calamonensi s.

Saepe volens nostros, antistes optime, versus

Mittere, ne toto videatur pectore lapsa

Cura tui, cordis penitus radicibus haerens,

Non ego sum cultis unquam obstrepere auribus ausus;

5

Nam me non parvis iuvisti tempore in omni

Officiis, longas tecum dum commoror horas

Meduaci propter ripas et amoena fluenta,

Ipse autem ingenium admirans facundaque verba -

Quod poteram - tacita observans pietate colebam.

10

Nunc demum incomptum nolis contemnere carmen

Vatis humo nimium se attollere ad alta timentis;

Nanque tuas alius laudes, Alberte, canendo,

Maiori eloquio optatos acquiret honores.

Mi satis est, veterum verso dum scripta virorum,

15

Vivendi recte si insistam limina prima,

Hic intus coelestis ubi sapientia regnat,

Quam miserata hominem divum dedit una voluntas.

Me diversa tamen conantem invadere cursum

Proturbant, gressus nec eodem limite sisto:

20

Interdum patrios non iam liquisse Penates

Poenitet, ut terras peragrem pelagusque profundum,

Quodque docent monumenta oculis ut cernere possim;

Interdum fera bella sequi sonitusque tubarum

Sub signisque aveo mediis versarier armis,

25

Sulphure cum praeceps accenso ferrues orbis

Impete terribili celeres diverberat auras,

Illa volans latam stragem mortalibus infert,

Aut cuneos prosternit humi hostilesque phalangas.

Nunc et amicitias regum, nunc principis aulas

30

Optarim, aggreditur si quando pectus iniqua

Ambitio: procul acta quies tum mente recedit.

Tandem me studiis involvo et pectoris aestus

Eiicio: haec reparat nostram medicina salutem.

Foelix, cui primis risit sapientia ab annis

35

Et procul indocta iussit te vivere turba.

Tum rerum noscis causas arcanaque fata,

An coelum aeterno circumvolvatur in axe,

An sit lapsurum quondam labentibus annis,

Quattuor ut variis distincta elementa figuris,

40

Hinc alimenta habet in terris genus omne animantum,

Hinc variae species, nec de tot deficit una.

Heroum in primis tete doctrina deumque

Relligio tenuit; genus hinc mortale docebas

Electum aurata ad complenda sedilia coeli.

45

Ne quenquam pietas linquit, nec gratia parva

Subsequitur pia facta virum; dignantur honore

Aethereo Christi vestigia sacra sequentes,

Negligit at quicunque dei immortalia dona,

Luce procul, densas tenebras submittitur Orci.

50

O utinam liceat sacris sermonibus inter

Esse atque ex animo turpis divellere curas,

Pectore tum toto atque intentis auribus ista

Excipiam haud defecturo succensus amore.

Spero equidem tales, nec sero, cernere foetus

55

Ingenii; totum valeant qui, Alberte, per orbem

Ferre tuum nomen, manibus quos semper habebo.

Te vero, in terris ornatum insignibus amplis,

Gloria ad aeternos tandem portabit honores.