Giorgio Cichino carmina 2, 20

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1976

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


20.

Tandem agite et vitreos iam iam recludite fontes

Aonides, monstrate aditus muscoque virentes

Speluncas, liceat dulcis haurire liquores,

Nec timeam ingentes laudes et facta referre,

5

Nec nostris magnum Grimani inscribere nomen

Carminibus, licet imprudens et viribus impar

Dicere maiora aggrediar, calamos assuetus

Agrestis inflare et munera carpere ruris.

O mihi, Pierides, olim concedite carmen,

10

Quale canit propter Sebethi flumina vates

Excidium Troiae referens Troasque vagantes

Per maria et terras iactatos mille periclis.

Sit satis interea pastoris dicere Musam,

Dum pruni Lycidas viridi requiescit in umbra

15

Et secum domini adventum meditatur in hortis.

Desere Romanam, princeps, cum moenibus urbem

Et septemgeminas arces et tecta superba,

Iam colles et rura, lacus montesque revise,

Omnia quae, longum, proprios exuta decores,

20

Perpetuam nobis hyemem frigusque minantur.

Principis at postquam norunt vestigia, passim

Sufficiunt flores et gramina laeta vicissim

Et ver promittunt aeternum atque aurea saecla.

Nunc mecum incurvo quisquis molitur aratro

25

Tellurem vitesque putat. Gaudete coloni:

Non tellus lolio et sterili deludet avena,

Horrea deficient sed magno pondere messis;

Non varias volucrum pestes florentibus uvis

Vinea non metuet maturis grandinis ictus,

30

Sponte sua ramis pendebunt dulcia poma.

Flamina ventorum, nec erunt crebraeque procellae,

Quae viduent raptim grato pomaria honore,

At pecus intentum gracili pastoris avenae,

A grege non errans, pingui exultabit in ervo.

35

Hinc turpis scabies aberunt morbique procaces

Latratumque canum metuent rabida ora luporum,

Quamvis non pecudum praeda contenta, sed acres

Intendant morsus pastoribus, ut neque saxis

Crudeles possint, nec ferro avertere dentes,

40

Nunc demum in sylvas atque in deserta recedent.

Pastorum huc ergo propera spes unica tecumque

Ocia agris affer, vultu coelumque serena!

Vitiferi colles plaudunt et amoena vireta

Assurgunt sylvaeque lacusque et mollia prata

45

Et vario intexunt Nymphae de flore coronam:

Divini tibi tantus honos et gratia ruris.

Iamdudum steriles tenet alto gurgite arenas

Tiliaventeis consurgens divus in undis,

Fronde caput nitida cinctus, quem numina circum

50

Stant, quaecunque colunt montes rivosque propinquos,

Vt merito excipiens tete dignetur honore.

At tibi longa virum series occurrit ad altas

Ripas, cincta comam et viridi cava tempora lauro,

Praetenditque manu ramos foelicis olivi.

55

Tu pacem pacisque tuis fers dona colonis

Securumque animum risusque iacosque solutos.

Interea diversa tui dum munera portant

Agricolae, magis ipse dabo durabile munus.

Hunc Lycidas fontem Grimano dedicat, undis

60

Qui vitreis saliens foecundos irrigat hortos

Marmoreumque super spirans signum arte magistra,

Floribus ornatum variis et carmine notum.

Hic est qui virtute auctus, crescentibus annis,

Ad magnos, ut dignus erat, subvectus honores;

65

Hic nos securos depellere matribus haedos

Et tonsas iussit pecudes in fonte lavare,

Qua nostra Illyricis disterminat arva Timavus

Quaque citis strepitans decurrit Mesulus undis.

Hic gentes, Clitumne, tuas demulsit et iras

70

Compressit, firmans leges et foedera certa;

Maximus hic demum atque ostro conspectus et auro

Pastor erit, sacro crines decoratus honore.

Tum neque me Sicula vincet Montanus in Hybla,

Tytirus aut patulae recinens sub tegmine fagi,

75

Spiritus accedet tantus sub numine magno.

Nunc, quibus ante alii cantari dii quoque passi,

Ne contemne rudes numeros agrestis avenae.