Giorgio Cichino carmina 2, 9

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1976

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


9.

Praeterit Autumnus pomis praecinctus et uvis,

      Praeterit et secum gaudia ruris agit;

Picta cohors volucrum, ventos et frigora vitans,

      Finibus e nostris littora nota petit,

5

Cum puero Cytherea suo comitata puellis

      Lascivis gressum moenia ad alta refert.

Hinc iocus omnis abest, hinc grati commoda ruris

      Nulla super duro deveniente gelu.

Quae nos causa igitur tam longo tempore in agris

10

      Detinet? Agrestis tecta valete casae.

Tu quoque, Sertori, Colloretana propago,

      Edidit e Turri quem generosa parens,

Rumpe moram patriamque libens carosque Penates

      Linque et Iuleo littore solve ratem,

15

Dum facilem cursum Boreas dumque aequora praebent,

      Dum viget in tenero pectore laudis amor.

Quicquid ages, aderunt foelicia sydera et augur

      Delius, imponens laurea serta comae,

Seu te castra iuvant lituique ensesque tubaeque

20

      Et victo exuvias hoste referre domum,

Ocia seu potius laudabis pacis amator,

      Eloquio gaudens carminibusque sacris.

Hinc exempla movent materni atque inde paterni

      Sanguinis, ut cupias pectore magna tuo.

25

Martius hos ardor rapuit per tela, per hostes,

      Perpetuae ut laudis praemia magna ferant,

Iamque suis gaudent votis, iam pace fruuntur

      Mortalesque inter gloria rara manet.

Nomina delebunt quorum non tempora iniqua,

30

      Non etiam irati tela timenda Iovis

Cum semel haeserunt scriptis aut lege solutis,

      Aut numeris, docti quos cecinere viri.

Ergo age, lascivae capiant ne gaudia vitae,

      Difficilem primo limine carpe viam:

35

Nanque Venus dudum Venetam migravit in urbem,

      Deseruit Cypron Idaliumque nemus.

Si sapis hanc procul effugias puerumque protervum:

      Illa faces praefert, spicula mittit Amor,

Quin etiam iuvenes miseros in retia adurgent

40

      Vinclaque dant manibus vinclaque dant pedibus.

Sed te Parthenius, facundo doctius ore,

      Quae fugias prudens quaeque sequare monet.

Ah ego quam demens, Veneris qui numina laedo!

      Crimine non levis hoc, poena luenda mihi est:

45

Iam grave inaurata minitatur cuspide vulnus,

      Iam dominae sentit plumbea tela latus.

Iam sequor, illa preces fugit aspernata rogantis;

      Tardus ego, ast oculis avolat illa meis.

Sic olim pavidam insequitur Peneida Apollo,

50

      Vulnere non alio pectora fixa gerens;

Vltus amor Phoebi est fastus et dicta superba,

      Quod puerum victo spreverat hoste tumens.

Me quoque, dum castris avertere nitor amantes,

      Deducet vinctum in regna superba Venus.