Giorgio Cichino carmina 2, 5

Reference basis text: Laura Casarsa, 1976

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


5. hymnus in divam Luciam

Labere e coelo, dea, per patentes

Aeris tractus, precibus benignas

Applicans aures, tibi dum Sabaei

Dantur honores:

5

Te vocant casti pueri et puellae

Integrae passim monitis parentum,

Te canit supplex populus, salubres

Poscit et auras.

Virgo tu quondam teneris sub annis

10

Corporis vires reparas parenti,

Cui fluens sanguis velut unda fessos

Solverat artus,

Non opem implorans veterum deorum,

Non egens succi medicae nec artis,

15

Mente sed pura precibusque divum

Numina adorans.

Coetus ut sacris abiit peractis,

Somnus invadit nitidos ocellos,

Certa dehinc movisse deos quietem

20

Pectore pellis.

O super matres Siculas beata

Luciae mater, rosea in iuventa

Coelites cernens potuisse natam

Flectere votis.

25

Tempore ex illo generum parenti

Pernegas, horrens thalamum iugalem,

Nec iocos casto nec amans protervos

Pectore ludos.

Syderum humanae sobolisque regi

30

Voveras olim sine labe mentem,

Sacra cum primum lavit unda crines

Fonte perenni.

Nec minas stulti metuis, nec iras

Sponsuli dotali inhiantis auro,

35

Qui domum exornare nova parabat

Prole virentem,

Quin, sciens causam, nitidos ocellos

Mentis insanae, sine luce, casta,

Vivere exoptans, violenter haustos,

40

Munera mittis.

Haud mora est lumen tibi restitutum

Arte divina, neque consul amens,

Nec potis vis est hominum ulla sanctum

Laedere corpus.

45

Desuper missum tibi pondus ingens

Firmat immotam, scelerata donec

Dextra crudeli secat ense fuso

Colla cruore:

Laeta tum sedes repetis beatas,

50

Syderum clara comitata luce.

Diva, nunc votis hominum vocaris

Rite per aras;

Mente gaudentes nitida puellas,

Laudis ardentes pueros amore

55

Redde, da longum populo roganti

Cernere lucem.