Giorgio Cichino carmina 2, 4

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1976

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


4.

Qui situs hoc tumulo est vitali lumine cassus

      Quenque super saxi pondera iniqua premunt,

Vivebat nuper nitida florente iuventa,

      Exagitans lepores agmine saepe canum,

5

Tolleret Oceano radios cum Phoebus ab alto

      Cumque idem immenso mergeret amne rotas,

Ignarus scelerum atque infandi criminis expers

      Et procul a curis libera corda gerens.

Nec longum invidit bona tot mors atra, priusquam

10

      Debita compleret stamina Parca manu:

Improba mors, superi crudeles fataque dura,

      Quae iuvenes nobis tollitis ante diem!

Quid credam, nisi per terras fluere omnia casu

      Et curare homines numina nulla deum?

15

Hic quia versatur semper tela inter et enses

      Turpatasque virum sanguine habere manus

Gaudet, tum demum venit cum tarda senectus,

      Belligero galeam donat habere deo;

Qui patriam incoluit nec sede excessit avita,

20

      Vitali primo concidit in spatio.

Candide sed moriens vitasti incommoda vitae,

      Quae miseros homines undique mille manent:

Non metues toto ferventes orbe tumultus,

      Non litui abrumpent somnia grata tibi;

25

Nunc, laetos lustrans campos sedesque beatas,

      Insequeris pavidas per loca opaca feras.

Nec tibi si detur superos invisere rursus

      Crediderim Stygiam scandere velle ratem.

At nulla interea delebunt nomen amici

30

      Tempora, ni frustra carmina nostra canent.