Giorgio Cichino carmina 1, 44

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1976

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


44.

Ergo ego, quae longos sperabam vivere in annos

      Concordi tecum, vir placide, in thalamo

Progenieque domum et viridi exornare iuventa,

      Dum cani inficerent vertice caesariem,

5

Curarum medio squallentum versor in aestu,

      Artibus abducor nunc quoque foemineis.

Turpe virum est equidem muliebres quaerere cultus,

      Apta viri bene nec foemina consilio.

Quam melius nos est hybernas ducere noctes

10

      Inter carpentes fila manu vetulas!

At non haec quondam es visus promittere, coniux,

      Nostram olim tua cum dextra manum tenuit.

Quin potius me, victuram sine litibus ullis,

      Dent si fata tuo me esse super cineri,

15

Quo minus infoelix speravi incommoda quondam,

      Hoc equidem trepidae poena venit gravior.

Immemor ah penitus germani frater adempti

      (Sic dederint divi debita supplicia).

Dic, precor: "Insanum quis te malus impulit error

20

      Germani toties laedere iam tumulum?"

Immeritam primum thalamo eiecisse iugali

      Conqueror, effigies altera quae fueram

Coniugis, ut te crudelem nec viscera matris

      Moverunt, neptes, libera progenies,

25

Nec te fraternusque thorus, nec foedera sancta,

      Nec nostri testes numina coniugii.

O si forte aliquis Manes descendat ad imos,

      Qui referat fratris facta nephanda viro,

Coeruleam invito conscendat regime cymbam,

30

      Nec Stygis infames umbra lacus metuat,

Non illum triplici circundata ianua ferro

      Detineat, quin te terreat umbra ferox.

Improbe, cur auri atque argenti captus amore

      Saevus in uxorem progeniemque meam es?

35

Desine, nam te non iniussus numine divum

      Admoneo: "Tristis poena parata tibi est."

Te testor, fraterna cohors, pietate sororis

      Vndique iactatam progeniem foveas.

Nunc etiam undivagam cogor conscendere puppim,

40

      Cum Boreas tumidis saevior instat aquis.

Heu potero tristes pluvias et flamina ferre?

      Heu potero siccis monstra videre oculis?

Parcite vos teneram mediis delphines in undis

      Dentibus horrendis laedere progeniem,

45

Vos placidam mentem gerere et non impia corda

      Dicunt et saevos esse negant pueris.

Iam Veneti patres, quorum reverentia magna,

      Tellurem lustrat qua pater Oceanus,

Si pietas unquam vestra et fas pectora movit,

50

      Nunc moveat mater parvaque vos soboles.

Aurea sic Venetam Venus et Mars impiger urbem

      Ambo perpetuis auxiliis foveant.

Libertate frui dii dent et maximus armis

      Imperium Grittus proferat Oceano.