Giorgio Cichino carmina 1, 42

Reference basis text: Laura Casarsa, 1976

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


42. hymnus in divum Nicolaum

Iam polo tristes pluviae recedunt,

Delius laeta nitidus iuventa,

Aureos currus moderans, pererrat

Lampade terras.

5

Cuncta laetantur: pecudes feraeque

Deserunt lucos latebrasque opacas,

Concinit dulci modulamine ales

Arbore ab alta.

Vnde tempestas oritur repente?

10

Hanc deus nos respiciens Olympo

Misit, ut festo sine nube agamus

Tempore lucem.

Dicite hunc mecum, pueri et puellae

Et thori expertes Venerisque blandae,

15

Quae procul mentem geritis pudicam

Crimine ab omni,

Virgines tu coniugio maritas,

Lucra ne et turpem Venerem sequantur,

Sed bona reddant hilares parentes

20

Stirpe nepotum.

Integris praefers puerisque lumen,

Ne pedes noctem metuantque sentes,

Summa dum cursu properant citato

Scandere montis.

25

Navitas undis mediis volutos

Eripis leto miseros nephando,

Naufrago pisces prohibesque edaces

Viscere pasci.

Dum madens Auster Boreasque praeceps

30

Gurgites fundo evolvunt ab imo,

Aequora iratis agitata ventis

Sydera tangunt,

Dive, sed puro veniens Olympo

Temperas fluctus aperisque lucem,

35

Vota nec frustra pateris precantum

Ire per auras.

Illi, ut optatos tetigere portus,

Rite te donis venerantur amplis:

At notat suspensa tholo periclum

40

Picta tabella.

Denique exaudis iuvenes senesque,

Candida qui te coluere mente,

Nec manus diras metuunt latronum aut

Impia furta.

45

Optime o divum celebrande passim,

Qua pater pandit radios Apollo,

Quem dat humano generi patronum

Iuppiter ipse.

Nos, avi ut quondam statuere nostri,

50

Sacra dum supplex peragit sacerdos,

Thure dumque arae recalent, feremus

Annua dona.

Quem colant ritum memores nepotes,

Saeculis nec longa dies futuris

55

Demat, ut tuti placidamque vivant,

Te duce, vitam.