Gerardo Anechini de miraculis occursis Mutine 2, 2

2.

Postquam conticuit uulgus tenuitque parumper

Ora, senex grauis et cui cani fronte capilli

Resplendent, niueum cui pendet et undique mentum,

Incipit hec fari: "Quisquis contemnere sancta

5

Numina presumit, desperet ducere tempus

Verum impune suum, semper memorem esse nefandi

Illum mente habeat, qui singula cernit ab alto

Nam solio, licet et gradibus uindicta remissis

Tarda meet, tandem fluit ipsa uolucribus alis.

10

Non expectato descendit fragmine fulmen

Nanque suumque moram pene grauitate repensat,

Serius et quanto, tanto sed amarius instat.

Verum ego, gentili si dignum credere uati,

Legi mendaces non tutum spernere diuos

15

Hactenus. Vnde Deum uerum et ridere tonantem

Audemus miseri, eterne et dare iurgia Matri?

Pretides etheree se olim cura fronte superba

Pretulerant forma Iunoni, seque uicissim

Esse boues sensere: iugo dare colla recuruo

20

Horrebant, rigidos stimulos et aratra timebant.

Nec minus Antigone crepitantia rostra piauit

Ibidis, et rapidis facta est inimica colubris.

Tantalis et natos bis septem amissa feroces,

Que Manto uates irridens sacra Latone

25

Iusserat, in rigidumque tumentia pectora saxum

Mutauit, retinens oculos in monte dolentes,

Rorat et eterno natorum uulnera fletu.

Palladie tele conuicia sensit Arachne:

Lycia ruricolas distendere brachia more

30

Ranarum uidit, quoniam sorbere paludis

Vndam Phebifere uetuerunt nanque Latone.

Acteon fleuit nudam uidisse Dianam:

Ipsa etiam immani, quoniam non culta fuisset

Frugibus admissis, apro Calidona lacessit

35

Omnia tum uastis cum dentibus arua uorante.

Dum parat insidiasque Pelasga fruade Lycaon

Nanque Ioui, siluas factus de sorte luporum

Incoluit, sueto semper de sanguine uescens.

Iam Capaneus atrox contemptor et ira deorum

40

Multifidus fulmen sub uasto pectore condit.

Adde quod Eurylochus, comes omniuagantis Vlixe,

Circeos spernens monitus, armenta cruento

Inuasit ferro Phebeia, quo ratis altum

Naufraga cum sociis tenuit mare, denique solus

45

Incolumis manibus puris euasit Vlixes.

Numinibus penas sub falsis si impia turba

Perluit, unde Deo coramque euadere certo

Presumis, scelerumque immania condere gesta?

Talia quid memoro? Verum neque Iupiter ipse

50

Et neque Iuno soror neque mater Apollinis almi,

Nec Tritonia Pallas, que ulla parte sedebant

Nanque poli, possent tantas indicere penas,

Nequidquam fulsere dei ullo in sidere carnis.

Si quid supplicii tulerat mortale feroxque

55

Tum genus, omnipotens solus Deus ille deorum,

Eterno qui nanque reos cum lumine pensat,

Impulerat. Si forte Erebi simulacra profundi

Christo mente ferens offendere ceca ruine

Quis daret, ille reum se nouerit atque nefastum,

60

Et penas sentire graues. Finxere poete

Hoc mortale genus cupidum feritatis opace

Impuni noxam non currere tempore uitam,

Sub uario et morum discrimine habere figuras.

Ergo qui celi iacet immemor ille sereni,

65

Omnipotentis adhuc Christi spectacula magna

Deserit, eternum nichil at sub mente reponens,

Sed solum terrena colens iuga, nanque iuuenci

Aut frendentis apri gradietur imagine torua.

Sic persepe deus, qui regia culmina mente

70

Nanque superbifica tenet, et cupit esse colendus

Angelico ritu, rotat, et priuatus honore

Fit saxo similis, lugetque miserrima fata.

Illi nullus amor, nulloque floret honore,

Saxea sicut ei uel scrupea staret imago.

75

Cetera sic igitur mores penes esse ferenda

Credite, finitimi. Vates finxere uetusti

Vltores sic esse deos, quod credere uerum

Non decet: hi superi dederant sua membra barathro.

Hoc sed lauriferi uerum cecinere poete:

80

Quisque pii tumido uiolaret corde Tonantis,

Vnius atque Dei numen sub nomine summi,

Vel Iouis, aut Phebi, uel siluicoleque Diane,

Ille daret penas scelerum: sic ipse sub orbe

Viveret infamis nostro, uel gloria nusquam

85

Afforet, hic morum quadam feritate rigente

Exuit, humanam retinens feralia formam.

Dicite iam queso: si nostro musa Nasonis

Tempore mutatas cuperet predicere formas,

Nonne lupos homines quos secula nostra uocarunt

90

Inuenietque boues? rigidi uel montis ad instar

Esse animos? Verum si me non fallit imago,

Hac tempestate esset transformatio maior.

Ast exempla uirent nobis iam proxima ualde:

Quis lupus est stabulis nostrisque rapacior usquam,

95

Bellua que nostre Cererique nocentior inde,

Fructibus ac nostris uel sus Calidonius agris

Iam grauior fuerit, quam olim comes ipse Iohannes?

At quoniam Bacchi truncauit munera pulcri

Viniferos populatus agros, sibi crura recidit

100

Vesano Argolici dudum de more Lycurgi.

Imo pater rerum, uindicte et maximus ultor

Iusteque omnipotens Deus hoc scelus ethere summo

Prospiciens, Matris quod sacra ferocibus ausis

Nec prece se frenans nostra uiolare parabat

105

Abstulit ethereum magno discrimine sensum,

Compulit ast illum iustas uincire catenas.

Talia plura animus uerum memorare uolebat,

Sed tuba Regino populo dat signa recessus.

Viuite felices, quibus hec sanctissima uestis

110

Terga tegit, nosmet pallium cingemus et istud.

Ite, pie gentes, reditu gaudete secundo".

Hec fatus, placido tenuitque sub ore quietem.