Giorgio Cichino carmina 1, 39

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1976

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


39.

Tempus ad hoc alta divi Danielis in arce

      Detinet imperio me Cytherea suo;

Euganeas studio redeundi rursus in oras,

      Mens mea iam pedibus carpere iussit iter,

5

Vt, dum iura sequor Patavi legesque severas,

      Sollicito fugiat pectore pulsus Amor:

Iratus sed enim, quod signa relinquere vellem

      In me acuit Veneris aurea tela puer.

Collibus in patriis moror ergo et sede paterna,

10

      Exoriens ubi suspiria prima dedi.

O valeat cuicunque animo sententia sedit

      Esse pharetrati numen inane dei,

Nec Venerem vinclis mortalia corda tenere,

      Verum homines stultos hanc coluisse deam.

15

Tende Cupido arcum plenamque exerce pharetram,

      Nam te victorem gloria rara manet;

Respuat hos surda miseros virgo aure precantes,

      Corda nive hyberna frigidiora gerens.

Nec prosint cytharae sonitum comitantia verba,

20

      Nec pateat querula ianua victa prece:

Me vero, quod grata libens sequor ocia, ad urbem

      Vtineam tenera duc, precor, ipsa manu.

Hanc statuit quondam, magno cum numine divum,

      Attila barbariem deposuitque feram.

25

Haec sedes est certa tibi matrique benignae,

      Posthabita et Cypro posthabitaque Papho,

Hic utinam, quodcunque meis dant fata diebus,

      Contentum placida vivere sorte velint.

Non ego bella canam, aut acies in proelia ductas,

30

      Cynnama sed nostro semper in ore sonet.

O utinam superent mordacia tempora versus,

      Vt tua post cineres fama perennis eat,

Vtque diu vixit numeris celebrata Tibulli

      Delia, sic nostris Cynnama dicta modis:

35

Vincula nec valeant Parcae dissolvere at umbrae

      Elysios repetant una eademque die.

Hoc precor, hoc dederint coelestia numina nobis,

      Vel fleat ad tumulum Cynnama cara meum.