Giorgio Cichino carmina 1, 38

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1976

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


38.

Moenia te retinent altis circundata fossis,

      Barbarico quondam moenia facta duce:

Hic veterum assidue versas monumenta virorum,

      Quae numeris arcta vel sine lege canunt.

5

Scilicet hac, Alphonse, putas ratione futurum,

      Vt pateat clarae laudis aperta via.

Gaudeat hinc patria, exultent laetique parentes,

      Quod dederint vitae lumine posse frui.

Interea Musas et Phoebi numen adora,

10

      Vt liceat celeri carpere summa pede.

Ipsa Venus comitem exoptat te adiungere nato,

      Assurgit Veneris laetus utrique chorus.

Nec mirum: nam par aetas, formosus uterque,

      Telaque ad aurata promptus uterque manu.

15

Parce tamen calamis certoque Cupidinis arcu,

      Ille oculis caecus, Lynceus ipse fores.

Nec tamen exultes nimium dignatus honore

      Divino, Veneris numina magna timens.

Ira deum quam sit tristis mortalibus aegris.

20

      Narcisi cunctos impia fata monent:

Ille puellarum semper delusit amores

      Et iuvenum, donec captus amore sui est.

Crudeles nimium sortes, crudelia fata!

      Flebat inops, inopem copia larga necat:

25

Tum gemitus iterans tandem noctesque diesque

      Flos moriens oritur margine dulcis aquae.

Ah superi prohibete nephas, servate benignum,

      Ne pueri immeriti me quoque fata trahant,

Sive lapis fiam, sive Echo in montibus altis,

30

      E fletu aut vitreis fons orietur aquis.

Omina at haec rapidi iactent Eurusque Notusque:

      Sint procul hinc curae, sint sine nube dies.