16.
Salvete, o patrii Lares,
Vos sylvae et gelidi lacus,
Salvete, alta cacumina
Montium atque recessus.
5
Vos tandem liceat mihi ut,
Post tot longa pericula,
Post casus pelagi graves,
Fruar, suave quiescens.
Hoc est vivere, vivere
10
In dulci patriae solo,
Ludentem in roseo sinu
Carae coniugis usque.
Olim linquere patriam,
Discendi studio exteros
15
Mores et populos, mihi
Mens ardebat amore;
At nunc ut per agros placet
Vagari, inter ut uvidas
Herbas, dum steriles bonis
20
Iungo vitibus ulmos.
Quam libet lepores sequi
Auritos strepitu, canum
Cinctus agminibus, dolosque
Inter retia et urgens;
25
Interdum volucres iuvat
Certa aut figere arundine,
Aut per rura virentia in-
Cautas fallere visco.
Ille, divitiis potens,
30
Auratas habitet domos,
Tristes qui pluvias potest
Perferre et mare saevum,
Rus ego at placidum sequar,
Curis liber ab omnibus,
35
Contentus patriis bonis,
Dum vivam inter amicos.
Et cum frigida corpora
Linquet spiritus et vigor,
Fusis Cynnama me comis
40
Mandet cara sepulchro.
Illo e funere non erit
Qui me non, miserans, fleat
Dicatque: "Hic teneri fuit
Miles semper Amoris".
45
Foelices animae, quibus
Sedes Elysium est nemus,
Hoc concedite, mi, choros
Inter esse beatos,
Si te, Cynnama, concinens
50
O Laudavi ocia ruraque,
Curarum aestibus et procul
Vivens crimine ab omni.