Giorgio Cichino carmina 1, 11

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1976

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


11.

Tristia iam liquido cesserunt nubila coelo,

      Luce homines Phoebus adiuvat ipse data.

Autumni rediere boni foelicia dona,

      Sunt decori arboribus mitia poma suis;

5

Vinea maturis gaudet pendentibus uvis,

      Atque, induta iterum, flore renidet humus.

Iam promissa deo solvamus vota secundo,

      Cuius opus, pendet vitibus, uva rubens.

Et florentia serta et cymbia plena feramus,

10

      Quod dederit primum vinea nostra merum.

Foelix cui Bacchi licet uti numine dextro,

      Ille miser quem trux aspicit iste deus.