5.
Ergo ego, qui placidam speravi ducere vitam,
Cum domina iungens gaudia tuta mea,
Longius a strepitu bellorum atque omnibus armis,
Dum nigram inficeret cana senecta comam,
5
Nunc cogor lituosque pati sonitusque tubarum,
Et domina avulsus ad fera bella trahor.
Eheu hominum crudele genus sua quaerere damna
Intentum atque novam mortis inire viam!
Quid miseri nostra conflamus peste metalla
10
Sulphureoque igni plumbea tela damus?
Machina praecipites pilas cum mittit ahena,
Saxa tremunt, referunt flumina magna pedem.
Non cunei aut telis acies conserta coruscis
Impediunt, inhibent arma nec ulla moram:
15
Densa velut rapidis iactantibus undique ventis
Nubila, cum torquet fulmina dira pater,
Quacunque illa viam; nebulae scinduntur opacae,
Mortali abruptus intonat aure fragor.
At percussa gemunt frondosa cacumina montis
20
Aeriae et turres, regia et alta domus,
Ferrea sic frangit glans propugnacula belli,
Vrbibus haec altis maxima pernicies.
O quoties Fauni et Dryades metuere puellae,
Ne ruerent alto sydera fulva polo,
25
Mirataeque novum pugnae genus ore locutae:
"Vna praestat avis hac ratione nepos".
Tempora at haec longis non sunt ambagibus apta
Et clypeum et galeam iam properate mihi:
Certum est audentes inter consistere primos
30
Nec patriae dulci ferre negamus opem.
Surgite iam cives animis et corpore laeti,
Surgite, nec teneat lumina victa sopor!
Hostis adest, latis descendunt agmina campis,
Alterno sonipes concutit arva pede.
35
En agite antiquum factis accersite honorem
Fortibus, en valida sumite tela manu,
Non galeas horrete truces fulgentiave arma,
Grandiave ad tardos crura retecta pedes.
Quam bene suscipient immania vulnera terga,
40
Quam bene barbaricum spicula missa latus.
Germanas video nostros urgere phalanges,
Nostra nec immanes lumina posse pati.
Non auro aut gemmis crudelia bella geruntur:
Arma decent fortes telaque adunca viros.
45
Tempus adest, aliudque, viri, ne accersite tempus,
Solvere iam longo pectora pressa metu.
Castra tenent pueri vino somnoque iacentes,
Ad cratera sedent foemineique greges.
Auribus intentis mihi quondam audita recordor
50
Talia longaevum verba dedisse senem,
Cui demissi humeris pendebant vertice crines
Ambrosiaeque genis cui veniebat odor:
"Eheu quas hominum strages, quae corpora passim
Iam modo, si vivas, fusa videbis humi,
55
Cum Germana phalanx, fatis urgentibus, ultro
Adveniet, Carnos ut ditione premat.
Iuppiter hos populos Manesque odere nephandos,
Contemnunt iustos qui sine more deos.
Est locus agreste vero quem nomine Campum
60
Appellant, placidis qua Ledra fertur aquis;
Hic miseranda dabit spectacula caedis aperte,
Barbarus inficiet flumina et alta cruor.
Ille dies gentem perdet bellumque supremum,
Ille dies vobis ocia longa feret.
65
Plura loqui nec fata sinunt, nec Iuppiter ipse,
Nanque meae veniunt nuncia signa necis."
Haec ubi divino de pectore verba profudit
Vltimus invasit frigida membra pavor.
Vos modo foelici auspicio et diis ite secundis,
70
Ite animis, latam ferro aperite viam:
In manibus vestris cives sunt templa Laresque,
Sunt nati, est coniux, est patriaeque salus.
O ego quam laetus spoliis praedaque potitos
Aspiciam cum vos inde referre gradum,
75
Quam fuerit gratus nostrisque parentibus error
Barbarico indutos tegmine adesse suos.
Coelicolis hodie reddetur gratia divis,
Sacra erit haec etiam semper habenda dies.
Non deerit carus Musarum Abstemius antro,
80
Qui celebret chartis nomina nostra suis.
Atque alii, quorum nostras fama attigit aures,
Non taceant clari fortia facta ducis.
Hic est verus honos, vera haec est gloria, vera
Praemia, post mortem vivere posse diu.