Gerardo Anechini de miraculis occursis Mutine 2, arg.

Argumentum

Contemptor Diuum infelix comes atque Iohannes

In predam trahitur. Monet et non temnere Sanctos

Nanque senex grauis et canus pia tempora circum.

Regia plebs cedit, Pasitheaque suadet amorem

5

Ethereum populo. Mutinensis turba niuales

Induit at uestes, surgit processio sancta,

Qua Partitur anus sancta in libamina panem.

Sexaginta etiamque aliena ad menia pergunt

Nanque oratores, solemnia festa ferentes.