27. De podagra curanda
Multi multa ferunt, quorum scriptura salubris,
Qui tamen affirmant pigram sine cura podagram,
Dicere si potis est. Si vis succurrere morbo,
Incipe quod moneo: gratos succidito lactes,
5
Sic dolor immanis novit superare dolorem.
Felicis appositum requiem dat gressibus unguen,
Et mirica potens, vivens quoque barbula Iovis
Pinsuntur pariter, pedibus nectuntur et ipse
Carpuntur iugiter, claudo potum tribuentes.
10
Vis tibi mirificam iam nunc mandare salutem?
Pisciculos capito spine ruccas nomine dictos;
Quis lateri impositis ferventibus addito prunis
Gressibus ac certus calidos compone dolentis:
Omne malum reprimunt, pestis sic dira fugatur.