Gerardo Anechini de miraculis occursis Mutine 1, 5

5.

"Christe Pater, cunctarum eterna potentia rerum,

Celisator, summeque simul fabricator et arcis

Quique animas celato in corpora fundis ab alto

Celo equidem, retrahisque etiam, dum uita recusat

5

Ire per obscenum, fatis urgentibus, orbem,

Aspice sordentem miserando crimine mundum,

Aspice terrarum tractus, maris atque profundi

Armisonos fluctus: sunt undique bella, furores,

Insidie, fraudes, et mille pericula uite;

10

Noctisate in superis regnant serpente sorores

Armate nigro, nullaque in parte salutem

Cernimus, heu miseri, precio tua sancta tenetur

Religio, cedit uirtus, iniuria summo

Imperat alta loco, Bacchus ueneratur, et ipsa

15

Ara micat Veneris, totoque illabitur orbe,

Numine uictrici, nimium uesana cupido,

Legibus et cesis, urbes uiolentia conflat,

Mars fugat innocuos, squalent torporibus agri.

Iam, Pater omnipotens, iam respice secula fessa

20

Pondere tartareo, mundo miseresce labanti.

Etatem uariare decet, da tempora pacis

Aurea stellate, furibundaque secula dele.

Ceu dudum quando cum Sancto Flamine uentrem

Virginis ingressus, crudelia regna perosus,

25

Moribus auratis totum et sub legibus orbem

Pacificis gaudens humana carne dedisti,

Vrbibus Ausoniis saltem non uiuere Marte

Sub duro liceat, possint ad aratra iuuencos

Iungereque agricole tuti, populante cohorte

30

Nulla, haud innocuos equite usurpante labores,

Succedantque suis mature falcibus herbe.

Protinus intenta et magnis de more tropheis

Roma iterumque alieque urbes concordibus ipsis

Nanque animis, uerum Babilonis regna superbe

35

Ense petent iusto, Iude et populabimur arua,

Et Libanum cedris superabunt arma uirentem

Ausonia, et montem qui te lustrabat oliuis

Percutiemus, adhuc propter reparare salutis

Humane lapidem, qui iam tua pectora sumpsit,

40

Caldeos tumulos et barbara regna ruemus".

Hec ubi, turba nouo miscetur nanque stupore.

Aureus ille color radiantis in ethera Phebi

Candida lina notat patulum dispersa per agrum,

Circuit et nostras uestes, croceique metalli

45

Induit ex omni diuinum parte colorem.

Si Deus omnipotens iustis mortalibus aures

Inclinat, uigilique oculo bona cuncta coronat,

Ne dubites, Anechine pater: tua uerba tonante

Sunt suscepta Deo. Quis religiosior usquam

50

Vrbe fuit tanta? quis nostris iustior oris?

Fortior et patria duros tolerare labores?

Est experta fides, simul et constantia cunctis

Iam rebus, tua que sit munificentia, pauper

Nouit homo, gradibus dum te fortuna secundis

55

Extulerat, sanctum semper seruare modumque

Mens tibi, in aduersis quanto patientia tecum

More fuit, gens omnis habet certissima signa.

O pater, ista Dei omnipotentis cura recursat

Humanum genus, et uerum meliora futuro

60

Promittit seclo: surgentia signa recludunt.

Quo fuit imperium tantumue potentia que nam

Florida, uelque ducum tam summa licentia mundum

Que sic unanimem, grato et transire paratu

Duceret? Aut ubi Pontificis tam lingua diserto

65

Aurea forte micat summi sermone per orbem

Agmina tanta hominum suaderet hoc ordine pulcro

Conuentus habuisse simul, patriosque penates

Linquere, finitimas his cultibus ire per urbes?

Reginus tunc ciuis ait: "Si numina pacem

70

Afflarent superum, Italieue quiesceret orbis

Sidere tranquillo, uel barbara regna uocarent

Ausonios ensesque thorum reparare Tonantis

Roma peroptaret, sancte legionis et agmen

Nobile densaret suetos tractura triumphos,

75

Dux celestis adest, satus ac de stirpe superba

Iam Vice nam Comitum, comes inclitus atque potentum

Virtutum, et Ligurum dux prestantissimus, istis

Ominibus dignus, noster sublimis et heros,

Sidereum Italie iubar, et certissima pacis

80

Spes orbe in nostro, Imperii dignissima palma

Romani: qui nanque Scythas et Caspia sceptra

Atque Promethei quidquid Caucasus amplus ab alto

Vertice despectat, uersus redolentia regna

Nanque Arabum felix superaret Marte secundo.

85

Dux erit ac Macedon contra Babylona superbam,

Christi illustris item nam uindex Titus acerbum

Celitus immissum Iudea in uiscera fulgur,

Aut erit hic Phario qui firmet litore classem

Augustus uerum numeroso milite Cesar,

90

Qui uehet albentes ueterum de more triumphos.

Roma, tuum iam tempus adest, quo lapsa profecto

Surgere magna potes, toto et dominarier orbe,

Sole sub hoc ipsoque iterum splendescere mundo.

Vincula rumpe more, sidus cognosce beatum,

95

Da tua rostra duci illustri regalia tanto.

Instabiles populi sanctissima iura colentque,

Atque magistratus surget, simul illa senatus

Inclita maiestas augebitur, undique pressum

Imperiumque iterum sitientes ibit ad Indos.

100

Deprecor, o Superi, tuque o sanctissima Mater,

Nostra simul genitrixque Dei reuerenda tonantis,

Si uultis uestram Italiam sub pace teneri

Auricoma, nostro liceat fulgentibus armis

Vndique nanque duci uictricia figere castra

105

Cesareosque Italis populis edicere mores.

Tunc furor et cedet rapiendique impetus atrox

Nocturnumque nefas; rigido discordia ferro

Nesciet ipsa minas, terrore accincta nefasto,

Spargereque in medium; tremulus metus omnis itemque

110

Mors aberit non digna quidem. Iam nulla medele

Vulnera curabunt, surgent placidissima Iani

Tempora in Ausonia dudum regione bifrontis

Acta quidem, quando Latium Saturnus adiuit

Nanque Iouis fugiens iras et tela proterui.

115

Hoc duce, barbaries celso contraria Christo

Infandos cultus deponeret atque cruentos.